Lacus Eriarum
Lacus Eriarum?[1][2] (Francice: Lac Érié) area superficiali est quartus lacus ex quinque Lacubus Magnis in America Septentrionali et tredecimus lacus in orbe terrarum.[3] Lacus volumine aquae est australissimus, humilissimus, minimusque Magnorum Lacuum.[4][5] Finitur ad septentriones ab Ontarione provincia Canadiensi, ad meridiem ab Ohio, Pennsilvania, et Novo Eboraco, civitatibus Civitatum Foederatarum, et ad occidentem a civitate Michigania.
Lacus ex tribu Eria[1] Indianorum Americanorum qui secundum eius litus meridianum olim habitabant.[4] Effluvum ex lacu vim hydroelectricam Canadae Civitatibusque Foederatis praebet cum ingentes apud Aquas Cadentis Niagarenses[1] turbinas? verset.[6]
Chad Fraser, scriptor Canadiensis, in libro Lake Erie Stories, regionem verbis exsequitur "refugium apricissimum, paene tropicum".[7] Margareta Atwood, scriptor mythistoriarum et poeta, lacum sic describit: "Magnus, planus, pulcher, rabiebus inexspectatis obnoxius, locis languidis praeditus—sicut oculi Roberti Mitchum."[8]
Index |
Pactio Magnorum Lacuum[recensere]
Anno 2005, civitates Magnorum Lacuum Ohium, Michigania, Novum Eboracum, Pennsilvania, Illinoesia, Indiana, Visconsinia, et Minnesota, et Ontario provincia Canadiensis Pactionem Sustinendarum Opum Aquariarum Magnorum Lacuum et Pelvis Fluminis Sancti Laurentii (Great Lakes–St. Lawrence River Basin Sustainable Water Resources Compact) sanxerunt, quam Praeses Georgius W. Bush legem Septembre 2008 fecit. Pactio, ratio internationalium iurum aquariorum gerendorum a Consilio Magnorum Lacuum (Great Lakes Commission), deductionem aquae ex Magnis Lacubus ad civitates remotas obstare intendit, et normas usurpandi conservandique praescribit. Ambae maiores factiones politicae pactionem fulciunt, a Senatore Georgio Voinovich (R-OH) et Gubernatore Jennifer Granholm (D-MI) promotae, sed ob siccitates frequentis et paucitatem aquae, populo in civitatibus meridio-occidentalibus Civitatum Foederatarum non grata est.
Urbes[recensere]
Maximae urbes secundum litus lacus sitae sunt
- Ashtabula
- Buffalo
- Cleveland
- Leamington
- Portus Colborneus
- Sandusky
- Sanctus Thomas (urbs Ontarionis)
- Toletum
Vide etiam[recensere]
- Bessie (monstrum lacustre)
- Canalis Eriarum
- Cingulum Lacus Eriarum
- Index lacuum Ohii
- Index lacuum regione digestus
- Insulae Bass
- Lake Erie AVA?
- Proelium Lacus Eriarum
- Punctum Cedar
- Sinus Maumee
Notae[recensere]
- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ United States Geological Survey Hydrological Unit Code: 04-12-02-00.
- ↑ Large Lakes of the World (Magni Orbis Terrarum Lacus), apud Factmonster.com.
- ↑ 4.0 4.1 Lake Erie – Facts and Figures, Great Lakes Information Network.
- ↑ Erie, Lake, Factmonster.com.
- ↑ "From Honeymoon City to Hydro City". CBC Digital Archives. Aug. 25, 1957
- ↑ The Windsor Star (November 24, 2008). "Author's imagination stoked by Lake Erie tales". Canada.com
- ↑ Margaret Atwood (Jan 19 2008). "On Lake Erie's demise". The Star
Bibliographia[recensere]
- Assel, R. A. 1983. Lake Erie regional ice cover analysis: preliminary results. NOAA Technical Memorandum ERL GLERL 48. Ann Arbor, MI: U.S. Department of Commerce, National Oceanic and Atmospheric Administration, Environmental Research Laboratories, Great Lakes Environmental Research Laboratory.
- Saylor, J. H., et G. S. Miller. 1983. Investigation of the currents and density structure of Lake Erie. NOAA Technical Memorandum ERL GLERL 49. Ann Arbor, MI: U.S. Department of Commerce, National Oceanic and Atmospheric Administration, Environmental Research Laboratories, Great Lakes Environmental Research Laboratory.
Nexus externus[recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Lacum Eriarum spectant. |
- Directrix Insularum Lacus Eriarum
- Quot insulae in Lacu Eriarum adsunt?
- Atlas Magnorum Lacuum EPA
- Vigilia Litoris Magnorum Lacuum
- Bathymetria Lacus Eriarum apud Nationalem Geophysicam Informationum Sedem
- Pellicula phari glaciati apud Slate Magazine
| Americae Septentrionalis Lacus Magni |
| Lacus Superior | Michiganus Lacus | Lacus Huronorum | Lacus Eriarum | Andiatrocus lacus |
| Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |