Roman numeral 10000 CC DD.svg

Ecclesia Orthodoxa

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ecclesia orthodoxa Sanctae Trinitatis Constantinopoli sita

Ecclesia Orthodoxa (Graece: ορθός 'rectus' + δόξα 'veneratio sive fides') est secunda a maxima ecclesia Christiana, cuius 225–300 milliones assectatorum plerumque Europam orientalem, Asiam occidentalem, omnibusque Russiae partibus habitant, et quae sese continuationem hodiernam ecclesiae a Iesu Christo apostolisque eius conditae habet. Ecclesia Orthodoxa se "unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam" esse docet. Sic etiam ecclesia occidentalias (Latina) aliisque ecclesiae se ducent, sed in usu cottidiano ecclesia orientalis "Catholica", ecclesia orientalis (Graeca) "Orthodoxa" appellatur.

Ecclesia Orthodoxa ritum Byzantinum sequitur. Fidem accipiunt Christianam sicut a primis septem Conciliis Oecumenicis praesentatur. Omnis Ecclesia Orthodoxa caput habet in patriarcha qui ecclesiam autocephalam (hoc est 'sui capitis') gubernat, recentibus saeculis generaliter suae civitatis. Saepe communionem inter se habent. Patriarcha Oecumenicus Constantinopolitanus primatum honoris inter orthodoxos habet.

In theologia, paulatim tantum differunt ab Ecclesia Catholica Romana, sed ministerium papale punctum est divisionis. Separatae sunt ab ecclesia Catholica schismate, quod anno 1054 solidificabatur, papa Leone IX regnante, et a variis luctationibus praeteritis et theologicis, sicut illo de locutione filioque in Credo, et culturae, sicut discrimen inter linguas Graecam et Latinam.

Orthodoxi intellegunt se esse

  • qui sint subsequentes primae communitatis Christianae, conditae ab Iesu Christo et duodecim Apostolis, infractum vinculum conservantes inter clericos et Apostolos per successionem Apostolicam.
  • ecclesiam in qua quam firme serventur traditiones priscae ecclesiae.
  • ecclesiam quae rectissime sequatur regulas primorum septem oecumenicorum conciliorum, conventorum inter saecula 4 et 8.
Crux ecclesiae orthodoxae

Index Ecclesiarum Orthodoxarum[recensere | fontem recensere]

Quattuor (ex quinque) patriarchatus antiqui[recensere | fontem recensere]

Patriarchatus post vel extra Imperium Romanum Orientale[recensere | fontem recensere]

Aliae ecclesiae autocephalae[recensere | fontem recensere]

Ecclesiae autonomae (aliae ecclesiae in capite eligendo partim subiectae)[recensere | fontem recensere]

Ceterae Ecclesiae Ortohdoxae alicui ecclesiae autocephalae subiectae sunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesiam Orthodoxam spectant.