Rogerius van der Weyden

E Vicipaedia
Wikidata Rogerius van der Weyden
Res apud Vicidata repertae:
Rogerius van der Weyden: imago
Rogerius van der Weyden: imago
Nativitas: 1390s; Turnacum
Obitus: 18 Iunii 1464, 16 Iunii 1464; Bruxellae
Patria: Burgundian Netherlands
Nomen nativum: Roger de le Pasture

Memoria

Sepultura: Cathedral of St. Michael and St. Gudula
Imago sui ipsius

Rogerius van der Weyden etiam Rogerius de la Pasture appellatus (Turnaci natus circa annum 1400; Bruxellis die 18 Iunii 1464 mortuus) fuit illustris pictor Flandricus. Inter pictores in eadem aetate est Iohannes de Eyck.

Vita[recensere | fontem recensere]

Weyden ex anno 1427 discipulus fuit pictoris Roberti Campin Turnacensis et anno 1432 magister fraternitatis quaestuariae Sancti Lucae. Paulo post Bruxellas iit ubi anno 1436 de munere quodam officiali municipali mentionem habemus. Anno 1449 Italiam petivit et anno iubilaeo (1450) Romae versabatur; sequebatur autem reditus Bruxellensis.

Adeptiones[recensere | fontem recensere]

Imagines modum in severum delineatae atque perfectae cum stabilitate et technica olearia optima vel artificia fratrum Eyck quoad motionem superant. Insuper magis et volubilius narrant. Weyden ipse sic dictam Scholam Brabanticam condidit discipulos sat multos (inter quos Memling) geniturus. Germani technicam eius extra Flandriam vulgabant.

Ecce opera magna:

  • crucifixio et depositio Iesu (apud Sanctum Laurentium Scorialensem)
  • triptychon cum deploratione Christi media in ara (pro cartusia Miraflores apud Burgos pictum; hodie Berolini)
  • altare Sancti Ioannis et triptychon pro ecclesia in Middelburg pictum cum veneratione Iesu parvuli (hodie Berolini)
  • triptychon cum Christo crucifixo media in ara (hodie Vindobonae)
  • ultimum iudicium (in valetudinario Belnae)
  • sacramenta septem (Matriti et Antverpiae)
  • adoratio magorum et Lucas Deiparam pingens (hodie Monachi)

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Rogerium van der Weyden spectant.

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!