Cosmotheoria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Cosmotheoria[1] sive visio mundi sive imago mundi est summa aestimationum ex cognitione, experientia, perceptione realitatis ortarum. Suum quisque habet mundi vel realitatis intellectum, quo rerum naturam animo repraesentet. Hic intellectus non solum singulari homini est sed etiam culturae quae eum format. Cum tempora mutentur et culturae in illis, constat cosmotheoriam quoque mutabilem esse. Duo igitur videntur esse mundum intelligendi modi vel gradus, quorum unus ad singularem hominem pertinet, alter ad culturam vel communitatem et societatem humanam.

Vocabulum cosmotheoriae est a Neogr. κοσμοθεωρία mutuatum, quod ad verbum transfert Theod. Weltanschauung.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Neues Latein-Lexikon = Lexicon recentis latinitatis, s.v. Weltanschauung. Übersetzung aus dem Italienischen: Stefan Feihl et al. Bonn: Lempertz, 1998. De aliis testimoniis, videas disputationem.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]