Liber nubeculatus
E Vicipaedia
Pagina 34 ex libro nubeculato Atomic War#2 anno 1952 edito, imagines et dialogos in nubeculis monstrans.
Liber nubeculatus[1][2] sive libellus pictographicus[3] sive commentariolus nubeculatus[4] (-i, m) sive commentariolus comice pictus[4], sive fortasse liber comicus, vel breviter comicus (e Graeco κωμικός 'comicus', ex κῶμος 'comissari'[5]), est medium graphicum quod fabulam imaginibus colloquiisque inter personas depictas ostendit. Nomen nubeculatus venit ex "nubeculis," quae diverbium super personas conloquentes continent. Libri nubeculati sunt genus narrationis pictae.
Inter libros nubeculatos adsunt versus ab Asterige,? Renato Goscinnix et Alberto Uderzo scripti, quos Rubricastellanus in linguam Latinam vertit.
Brevis historia fabulae nubeculate est hic: [1].
Index |
Exempla personarum huius generis [recensere]
- Asterix
- Canarius Niger
- Cocco Bill
- Donaldus Anas
- Dux Americae
- Fulgor
- Gaston (comicus)
- Homines X
- Homines Fantastici Quattuor
- Incredibile Hulk
- Iustitiae Liga
- Les Schtroumpfs
- Mulier Mirabilis
- Scrugulus Anas
- Superus Vir
- Thorus (Marvel lectus)
- Titinus
- Vindexii
- Vir Araneus
- Vir Ferricus
- Vir Vespertilianus
- Viridis Lanterna
- Viridis Sagitta
Vide etiam [recensere]
Nexus externi [recensere]
- Orbis sensualium pictus quod Iohannes Amos Comenius scripsit.
- Deutsches Asterix Archiv Lingua Tedesca cum dictionario vocabularii Latini.
- ELI Magazines apud www.elimagazines.com
Notae [recensere]
- ↑ Words (sc. Verba), a Gulielmo Whitaker creatum, programma computatrale quod flexionem vel coniugationem vocabulorum Latinorum notat, eaque in Linguam Anglicam convertit. Vide nexum externum: Words.exe.
- ↑ Glossarium ANGLICO-LATINUM interretiale, Gualterio Redmond auctore.
- ↑ Davidis Morgan Lexicon Anglico-Latinum, nondum editum.
- ↑ 4.0 4.1 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
- ↑ The Oxford Dictionary of English (revised edition). Ed. Catherine Soanes and Angus Stevenson. Oxford University Press, 2005. Oxford Reference Online. Oxford University Press. Surrey Libraries. 21 April 2008 <http://www.oxfordreference.com/views/ENTRY.html?subview=Main&entry=t140.e15358>