Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Nicolaus Myrensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sanctus Nicolaus de Myra
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
Episcopus
Natus tertio saeculo pChr
Mortuus 6 Decembris 343
Dies festae 6 Decembris
Attributa ornatum episcopi, pilae III aureae
Patronus infantium, nautarum, ministrantium


Nicolaus, Episcopus Myrensis in Lycia, hodie in Turcarum finibus, circa annum trecentesimum quadragesimum tertium, superata Diocletiani vexatione, deinde Constantini imperatoris gratia Ecclesiae pace fruitus, animam Deo reddidit miraculis clarus. Per totam Ecclesiam honorari coeptus est, praesertim ab anno millesimo octogesimo septimo, postquam eius reliquiae translatae in Italiam (Barium) sunt, ubi splendida basilica exstructa est.

Dicitur natus fuisse Patarae saeculo III; quem non paucae fabulae sociant festis de nativitate Christi.

Narratio de patre et filiis[recensere | fontem recensere]

Multarum narrationum de hoc tempore, una ex notissimis est haec: Erat pater cui erant tres filiae. Argenti autem non habebat, qua de causa dare voluit filias mercatori, ut argentum habeat. Ea re audita, Nicolaus patri noctu tres pilas aureas donavit. Propterea Pater non debebat mercatori dare filias, et iterum habebat argenti. Qua de causa Nicolaus saepe in imaginibus cum pilis tres visus est. Etiam servavit pueros mortuos et nautas in nave. Multas etiam bonas res ab eo factas esse constat.

De Consilio Oecumenico Primo[recensere | fontem recensere]

Etiam concilio oecumenico primo aderat ubi fortiter in Arianismum pugnavit.

De Nicolai morte[recensere | fontem recensere]

Nicolaus anno 343 Myrae obiit. Eo mortuo valde manebat amatus inter homines. Ossa hodie iacent Barii ubi nautae detulerunt Saracenis imminentibus. Celebratur ab Ecclesia Catholica die VI Decembris.

Celebrationes hodiernae[recensere | fontem recensere]

Sanctus Nicolaus festo suo tradito

Traditiones etiam in nostro tempore multae sunt. Saepe venit Nicolaus suo die ad infantes et eis donat res varias. In regionibus sine catholica religione ille non habet mytram sed pileum.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Alia coepta Vici[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Myrensem spectant.