Disputatio:Belgica

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia
Insigne Vicipaediae Belgica fuit pagina mensis Aprilis 2013.

Cur Belgia?[fontem recensere]

Nomen quo hoc regnum Europaeum vocatur, est latine Belgica, ita dicebant tam humanistae quam moderni. Belgia nomen erat cuiusdam nymphae quae symbola erat Belgicae, et invenitur apud nonnullos poetas neo-latinos. Quod attinet ad verbum Belgium, etiam utitur ab humanistis sed false quia Belgium est nomen territorii Bellovacorum. Igitur titulus symbolae esse debet Belgica.--Bruxellensis 16:49, 15 Decembris 2009 (UTC)[reply]

Fontes habes qui hoc dixit? Belgiae — Non omnes sunt poetae, non omnes sunt neolatini, non omnes nympham indicant. Si cum Bellovacis vis dicere tantum Belgas antiquas, ... ipsum nomen Belgica eundem sensum habet—adiectivum est, indicans Galliam Belgicam. —Mucius Tever 04:25, 16 Decembris 2009 (UTC)[reply]
Salve. Haud nescio nonnullos scriptores Belgicam appellavisse Belgiam, sed est usus mendosus et rarissimus. In Belgica ipsa utitur usualiter verbum Belgica. Etiam inter exempla quae inveniri possunt in Google, multa sunt falso transcripta. Ita ubi Google scribit Eccl. Gallo-Belgiae, in ipso textu libri (Pierre Bayle) legere potes "Eccl. Gallo-Belgicae". Et alia quaedam. Igitur verbum Belgia non usurpandum est in titulo symbolae encyclopaedicae, nimis rara forma est. Inspicias verbum "Belgica" in Google et multo plura invenies. Usum sequi mihi videtur regula aurea esse. Vale pancratice.--Bruxellensis 13:55, 16 Decembris 2009 (UTC)[reply]
Certe "Belgica" adhibetur, sed non ad res pertinet — dixisti altera nomina "mendosa" esse et "falsa", sed cum dicis regulas esse in lingua quae tibi non materna est, melius est fontem afferre. —Mucius Tever 00:02, 17 Decembris 2009 (UTC)[reply]
Lexicon Universale, encyclopaedia Latine scripta, dat Belgium pro nomine huius civitatis [1]--Rafaelgarcia 14:42, 16 Decembris 2009 (UTC)[reply]
Mihi omnino ignotum est hoc "Lexicon Universale" (qua in urbe editum, quo anno?) Sed si ita est haud optimum lexicon esse videtur. Belgica est forma praeferenda, postea Belgium, quod in usu a temporibus humanisticis erat, usurpari possunt, sed minime Belgia verbum haud ingenuinum.--Bruxellensis 14:50, 16 Decembris 2009 (U
De anno et urbe legere ipse potes nexu supra dato: Helvetia 1706 circa; et fuit ultima encyclopaedia Latine scripta; quando autem dicis nomen Belgium in nomen Belgica mutatum esse? Scisne quapropter? Cur nomen humanisticum idem non est ac neolatinum? Mirabile mihi est. Certus es quia Belgica non usurpatur sicut adiectivum? --Rafaelgarcia 15:07, 16 Decembris 2009 (UTC)[reply]
Ambae formae usurpari possunt, ut iam dixi, sed nomen Belgica (in latino omne adiectivum nomen fieri potest) melius est quam Belgium. Formae Belgium et Belgica eodem tempore utebantur sed non est obliviscendum quin Belgium sit praecipue territorium Bellovacorum magis quam nomen indicans totam Belgicam. Verba "humanistica" et "neo-latina" idem significant. Tamen forma Belgica magis in usu valet, vale tu quoque.--Bruxellensis 12:34, 17 Decembris 2009 (UTC)[reply]
Credebam, secundum Caesaris commentarios, antiquum Belgium regionem fuisse maiorem hodierna regione; postea quae in duas provincias Belgicas divisa est. Consentio enim quia ambis formis licet uti (propter naturam adiectivam); nihilominus non intellego cur Belgica melior Belgio est. Mea sententia erras in logica tua.--Rafaelgarcia 16:22, 16 Decembris 2009 (UTC)[reply]
Recte credebas, amice. Sic nobis docet Cassell's (more Aetatis Aureae): "Adj. Belgĭcus -a -um, Belgic; hence, Gallia Belgica, or simply Belgica, the country between the Rhine, the Seine, the Marne, and the North Sea"—id est, ut videtur, Belgium + pars Nederlandiae + pars Franciae + pars Germaniae. IacobusAmor 17:12, 16 Decembris 2009 (UTC)[reply]
Non intellego quare vox humanistica praeferenda sit, itaque quamdam abbreviationem infelicem (omnnibus de partibus rei) Belgium praestaret. Eg. pertinens Hungariam, Janus noster Pannonius Pannoniae nomen dedit, licet felicius sit Hungariae nomen utendum, quia plene alia est structura administrativa, incolaeque. Inde faustior est Francia quam Gallia, Hungaria quam Pannonia, Portugallia quam Lusitania. Mea quidem sententia censeo titulum paginae Gallia Belgica vel Belgium. --Martinus Poeta Juvenis 11:48, 28 Novembris 2010 (UTC)[reply]

Belgica/Belgia/Belgium iterum[fontem recensere]

Rem nominis redintegrare volui, quod in Vicipaedia omni etiamnunc non est certa. Hic Belgica, ibi Belgia (e.g. Formula:Charta locatrix Belgiae), alibi Belgium. Regnum hodiernum non correspondet nec Galliae Belgicae Caesaris, nec Belgio Hofmanni. Maioris momenti est quo nomine civitas hodierna appellatur, sed fontibus bonis egemus. Hic periodicus belgicus neolatinus nomine "Belgium" utitur. In his inscriptionibus — "Belgium". Vaticanus nominibus Belgium et Belgicae (amplius "Belgium") utitur. Lesgles (disputatio) 04:46, 6 Iunii 2013 (UTC)[reply]

Magis placet Belgica, quia, sensu stricto, Belgium tantum ad territorium Bellovacorum pertinet.--Viator : ΕΙΣ ΜΕΙΖΩ ΣΟΦΙΑΝ (disputatio) 17:57, 8 Iunii 2013 (UTC)[reply]
At Bellovaci iam non sunt, et commentatio imprimis ad regnum hodiernum (>1830) pertinet. In libris ad hoc regnum pertinentibus, "Belgium" usitatissimam formam esse censeo. Vide Catalogi Librorum Manuscriptorum (1830) "Belgium", "in Belgio", etc.; Syndicon Belgicum (1839): "Acta omnium Ecclesiarum Belgii", "Belgii episcopos", etc.; Corpus Chronicorum Flandriae (1856): "J-J de Smet... Academiae Regiae Belgii Socius". Habemusne fontes similis pro "Belgica"? Lesgles (disputatio) 02:30, 9 Iunii 2013 (UTC)[reply]
Recte, mi Aquila, nos mones, Belgium usitatissimum verbum erat tempore humanistico et posthumanistico, sed erronee humanistae confusionem fecere inter Belgium et Belgica. In mappis geographicis tamen saepius legimus Belgicam. Quaestio haec est, suntne errores humanistarum repetendi? Vale perquam bene.--Viator : ΕΙΣ ΜΕΙΖΩ ΣΟΦΙΑΝ (disputatio) 08:29, 9 Iunii 2013 (UTC)[reply]
Potesne mihi exempla harum mapparum dare? Mea quidem sententia, consuetudo est lex. "Hungaria" et "Francia" erroribus ducisne (vide supra)? Utilitatem non video in episcopis et academiae sociis contradicendis. Vale, Lesgles (disputatio) 17:39, 9 Iunii 2013 (UTC)[reply]
"Belgium" est etiam unicum nomen in Lexico Nominum Locorum Caroli Egger. Lesgles (disputatio) 21:23, 26 Iunii 2013 (UTC)[reply]
Exempli gratia: [2] Liber geographicus Blaeu.--Viator : ΕΙΣ ΜΕΙΖΩ ΣΟΦΙΑΝ (disputatio) 03:14, 27 Iunii 2013 (UTC)[reply]