Universitas Catholica Lovaniensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Dominus Petrus de Ram, primus rector magnificus novae Universitatis Catholicae Mechliniensis et postea Universitatis Catholicae Lovaniensis, conditae anno 1834
Bibliotheca Universitatis Catholicae Lovaniensis ita ut erat anno 2005
Bibliotheca Universitatis Catholicae Lovaniensis anno 1914 fere omnino deleta

Universitas Catholica Lovaniensis, (francogallice: Université catholique de Louvain; nederlandice (ab anno 1930): Katholieke Universiteit Leuven) est nova universitas studiorum[1] Belgica, anno 1834 condita, in urbe Mechliniae et quae postea migravit Lovanium.

Haec Universitas catholica Mechliniensis condita est anno 1834 ab episcopis catholicis regni Belgici et mutavit sedem suam in urbem Lovanium, qua in urbe solemniter inaugurata est Kalendis decembribus anno 1835, nomenque ei ab hoc temporis momento inditum est: Universitas Catholica Lovaniensis.

Episcopi eligerunt urbem Lovanium quia olim iam fuere in hac urbe duae celebres Universitates quae abolitae sunt:

  • primum fuit Lovanii Studium generale Lovaniense sive Universitas studiorum Lovaniensis, condita anno 1425 a duce Brabantiae Iohanne IV cum licentia Papae Martini Quinti et definitive abolita ab auctoritate publica anno 1797.

Ab anno 1834 usque ad tempora nostra Universitas Catholica perrexit docere, sed anno 1968 divisa est in partes duas, unam flandro-belgicam quae remansit in urbe Lovanii, alteram gallo-belgicam quae, expulsa a novis legibus linguisticis, migrare coacta est ad urbem novam Novum Lovanium sive Neolovanium anno 1972.

Historia sigilli Universitatis Catholicae Lovaniensis.[recensere | fontem recensere]

Anno 1834, haec Universitas nova, cupiens sub patrocinio Beatae Virginis Mariae esse, elegit sibi ut insigne, sigillum rotundum in cuius centro litterae maiusculae SMR (Sancta Maria Regina) delinabantur, super quas corona radiique gloriae eminebant, cum hac inscriptione in margine scripta: "Sigillum univ. cath. in opp. Lov."

Postea anno 1909, ad celebrandum diem anniversarium 75um conditus sui, Universitas Catholica sibi creavit novum sigillum in quo repraesentabatur "Sedes Sapientiae", modo neo-mediaevali delineata.

Historia Universitatis Catholicae Mechliniensis postea Lovaniensis nuncupatae[recensere | fontem recensere]

1834-1900[recensere | fontem recensere]

  • 1834 : episcopi Belgici cupientes Universitatem catholicam condere in regno Belgico, eam inauguraverunt in urbe Mechliniae die 8 mensis novembris anno 1834.
  • 1835 : kalendibus decembribus anno 1835, haec Universitas catholica Mechliniensis mutavit sedem Lovanium. Haec Universitas non dependet a re publica et maior pars professorum sacerdotes et clerici sunt. Primus rector magnificus Petrus De Ram fuit.
  • 1845 : schola pharmaciae est condita.
  • 1865 : scholae speciales ad ingeniaros docendos creatur.
  • 1867 : Facultas philosophiae et bonarum litterarum a Facultate scientiarum separatur.
  • 1878 : Institum agronomicum, instigantibus agrorum possessoribus catholicis, creatur. Hoc anno etiam "Societas generalis Alumnorum" creatur, in quam tam Flandri quam Gallo-Belgae confluxerunt.

XX° saeculo[recensere | fontem recensere]

  • 1909 : creatur Schola scientiarum colonialisticarum.
  • 1911 : prima vici cursus dividuntur inter sectiones neerlandicam et francogallicam..
  • a noctu diei 25 ad diem 26 mensis augusti, milites theotisci igne delent bibliothecam universitariam et magnam partem urbis, mactantque multos incolas tam viros quam feminas et infantes.
  • 1920 : primum puellae admittuntur ad studia perficenda.
  • 1933 : canonicus Georges Lemaître palam exposuit theoriam expansionis universi, quae vocatur "Big Bang".
  • 1951 : Universitas Catholica Lovaniensis condit in Congo Belgico universitatem cui nomen Lovanium cuius lapis angularis votivus anno 1954 ponitur.
  • 1968 : tumultibus linguisticis flagrantibus, Universitas Catholica Lovaniensis dividitur in partes duas. Pars neerlanica Lovanii remansit, pars francogallica migratura est in urbem novam construendam, cui nomen datur Neolovanium.
  • die 2 mensis februarii anni 1971, ponitur mrimus lapis votivus urbis novae Lovanii-Novi in parte romanica Belgicae.

Rectores Magnifici Universitatis Catholicae Mechliniensis et postea Universitatis Catholicae Lovaniensis[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1969, unaquaeque pars Universitatis, pars flandro-belgica parsque gallo-belgica suum proprium Rectorem Magnificum habet.

Viri feminaeque illustres Universitatis Catholicae Lovaniensis[recensere | fontem recensere]

Professores[recensere | fontem recensere]

  • Pierre-Joseph van Beneden (1809-1894), zoologus.
  • Jean Dabin (1889-1971, iurisconsultus.
  • Baro Aemilius van Dievoet, (1886-1967), iurisconsultus et vir politicus factionis flandricae.
  • Christian de Duve (1917), medicus Pretio Nobeliano honoratus anno 1974.
  • Léon van der Essen (1883-1963), historicus.
  • Alfred van der Essen (1914-2005), historicus.
  • Mark Eyskens (1933) vir politicus fuit princeps administer anno 1981.
  • Léopold Genicot (1914-1995) historicus, peritus de temporibus mediaevalibus.
  • Philippe Godding , natus anno 1926, iuris historicus.
  • Fernand Van Goethem (1895-1974), professor iuris.
  • Charles de Harlez (1832-1899), belga, orientalista.
  • François Houtart (1925-), sociologus, peritus de quaestione Tertii Mundi et conditor Centri Tricontinentalis.
  • Frans Alfons Janssens 1865-1924 biologus.
  • George Jackson Mivart (1827-1900), biologus britannus
  • Jean Ladrière (1921-2007), philosophus.
  • Jacques Leclercq (1891-1971), theologus.
  • Raymond M. Lemaire (1921-1997), professor et architectus.
  • Georges Lemaître (1894-1966), physicus et sacerdos, auctor theoriae Big Bang.
  • Alphonse Meunier (1857-1918), botanista.
  • André Molitor (1912-2005), regis Balduini a secretis.
  • Gaspard-Michel Pagani (1796-1855), mathematicus.
  • Jacques Taminiaux (1928), philosophus.
  • Charles-Jean de La Vallée Poussin (1866-1962), mathematicus.
  • Michael Woitrin (1919-2008),professor et administrator generalis.
  • Paul Van Zeeland (1893-1973), princeps administer ab anno 1935 ad annum 1937
  • Theodoricus Sacré, philologus latinus.

Alumni famosi[recensere | fontem recensere]

  • John Ambrose Fleming (1848-1945), physicus britannus.
  • Paul Otlet (1868-1944) documentalista.
  • Georges Lemaître (1894-1966), sacerdos catholicus, astronomus et physicus.
  • Arthur Masson (1896-1970), scriptor fabellarum Milesiarum natione Belga.
  • Jean Duvieusart (1900-1977) princeps administer.
  • Charles De Koninck (1906-1965)
  • Léo Tindemans (1922), princeps minister ab anno 1974 ad annum 1978.
  • Frédéric Kiesel (1923-2007), poeta, scriptor et diurnalista, natione Belga.
  • Denis Szabo (1929), criminologus natione Canadensis.
  • Sœur Sourire (Soror a Subrisu) (1933-1985), nonna quae celebris facta est cantiuncula famosa "Dominice, Dominice".
  • Robert Triffin (1911-1993) praesidis americani John Kennedy a consiliis, et professor in Universitate Yale.
  • Simon Leys (1935), scriptor, et sinologus natione Belga
  • Léon Degrelle, natione Belga, vir politicus catholicus, scriptor, diurnalista, fautor atrocissimae tyrannidis Nazisticae, militavit in infamibus cohortibus Hitlerianis S.S., capite damnatus post bellum aufugit in Hispaniam.

Index bibliographicus[recensere | fontem recensere]

  • R. Mathes, Löwen und Rom. Zur Gründung der Katholischen Universität Löwen unter besonderer Berücksichtigung der Kirchen-und Bildungspolitik Papst Gregors XVI, Essen, 1975.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Monendum est hanc Universitatem Catholicam Lovaniensem, revera conditam Mechliniae anno 1834, non esse confundendam cum vetere et illustri Studio Generali Lovaniensi (1425-1797) quocum ne unam quidem conexionem historicam habet. Secundum iudicium Curiae Supremae Cassationis Belgicae latum die 26 mensis novembris anno 1846 etenim: "Universitas Catholica Lovaniensis nullo pacto reputari potest ut continuans vetus Studium Generale Lovaniense". (Vide: Table générale alphabétique et chronologique de la Pasicrisie Belge contenant la jurisprudence du Royaume de 1814 à 1850, Bruxellis, anno 1855, p. 585, columna 1, a linea 2. Vide quoque: Bulletin Usuel des Lois et Arrêtés‎, anno 1861, p.166). Ecce hoc iudicium Curiae Cassationis die 26 novembris 1846 quod vetat quin Universitas Catholica Lovaniensis sese ut continuatricem veteris Studii Generalis Lovaniensis praesentet : "L'université catholique de Louvain ne peut être considérée comme continuant l'ancienne université de Louvain; et lorsqu'un acte de fondation a désigné pour collateur un professeur de cette ancienne université, il y a lieu d'y pourvoir par le gouvernement", Table générale alphabétique et chronologique de la Pasicrisie Belge contenant la jurisprudence du Royaume de 1814 à 1850, Bruxelles, 1855, p. 585, colonne 1, alinea 2. Voir également: Bulletin Usuel des Lois et Arrêtés, 1861, p.166. Vide etiam hoc iudicium Curiae Revocationis anni 1844: La Belgique Judiciaire, 28 juillet 1844 n° 69, p. 1 : "Cour d’Appel de Bruxelles. Deuxième chambre. L'université libre de Louvain ne représente pas légalement l’antique université de cette ville. Attendu que cette université (l’ancienne Université de Louvain), instituée par une bulle papale, de concert avec l'autorité souveraine, formait un corps reconnu dans l'État, ayant différentes attributions, dont plusieurs même lui étaient déléguées par le pouvoir civil; Attendu que ce corps a été supprimé par les lois de la république française; Attendu que l'université existant actuellement à Louvain ne peut être considérée comme continuant celle qui existait en 1457, ces deux établissemens ayant un caractère bien distinct, puisque l'université actuelle, non reconnue comme personne civile, n'est qu'un établissement tout-à-fait privé, résultat de la liberté d'enseignement , en dehors de toute action du pouvoir et sans autorité dans l'État...".

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad universitatem aut scholam spectat. Amplifica, si potes!