Strumphi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Strumphi.

Strumphi[1] olim Les Schtroumpfs est series librorum nubeculatorum Belgicorum artificis Peyo (vero nomine Petro Culliford), quae fabulam parvorum homunculorum caeruleorum narrat.

Strumphi sunt circiter tria poma alti. Plerique bracas petasumque album gerunt. Maximus Strumphus rubrum petasum gerit. Omnes Strumphi nomina habent. Cuique Strumpho est nomen quod Strumphum ad gravissimam qualitatem suam iungit; exempli gratia, Perspicillum (perspicillum gerit) et Musica (musicam canit). Strumphi animalia delineantia sunt.

Initium Strumphorum[recensere | fontem recensere]

Strumphi anno 1958 creati sunt. Ei primitus in quodam libro Francice edito apparuerunt, in fabula "Tibia cum sex Strumphis." Primo, ei apparebant solum in libris, sed postea etiam in televisione videbantur. Ei notissimi sunt, nam pueri eos amabant.

Index personae ficticiae[recensere | fontem recensere]

Strumphi in narratio picta et in cinematographia[recensere | fontem recensere]

Amici[recensere | fontem recensere]

Vita Strumphorum et Gargamel[recensere | fontem recensere]

Strumphi Terram Strumphorum colunt, terram secretam, nisi solum Strumphis notam. Strumphi ludum fecerunt ut pericula experiantur si abs domu eunt et Gargamelem videant. Gargamel est malus, nam Strumphos delere vult. Is magus est, qui in castello habitat atque felem habet, Azrael appellatam. Gargamel Strumphos pro potione petit, pro Lapide philosophi. Quapropter, solum Strumphos odit. Strumphos capere vult, ut Strumphos edat. Gargamel saepe exclamat; exempli gratia:

  • Hic venite, molesti Strumphi!
  • Stultam felem!
  • Vos captabo, molesti Strumphi!
  • Praeterea 'Censeo Strumphos esse delendos!'

Declarat Strumphos odisse, sed canes latrantes non mordent, et Gargamel Strumphos captare non potest (mirabile visu), nam Strumphi celeriter fugiunt.

Insigniter Strumphi linguam propriam habent, ubi verba substituunt. E.g., pro videre, inquunt Strumphere. (Fabula igitur "Tibia cum sex Strumphis" appellatur.) Peyo edidit non cognoscere verbum pro sale et ait: "Donate mihi Strumphum."

Strumphi nunc[recensere | fontem recensere]

Libri de Strumphis in plurimas linguas conversi sunt. Homines res Strumphorum possunt emere: pocula, calama, et alias res scholasticas.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]