Physiologia

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Ioannes Fernelius primo verbo physiologia usus est.

Physiologia ( e verbis Graecis φύσις, 'natura', et λόγος, 'ratio') est scientia naturalis, quae corporis munera investigat in animantibus, i.e. animalibus (Homine sapienti incluso) et plantis. Physiologia, saepe cum anatomia docta, est pars necessaria curriculi studiorum medicorum.

Claudius Bernard, nobilis physiologicus saeculi undevicesimi

Historia[recensere | fontem recensere]

Physiologia ex anatomia emanavit. Physiologiae verbum primo a Francico Ioanne Fernelio in opere eius de naturali parte medicinae (anno 1542) procusum est[1]. In saeculo undevicesimo plures, ut Claudius Bernard, hanc scientiam repraesentaverunt. Ab anno 1901 quotannis praemium Nobelianum physiologiae et medicinae tribuitur.

Periodica[recensere | fontem recensere]

Periodica maximi momenti de physiologia tractantia, secundum computationem SCImago Journal Rank (ordinis periodicorum "SCImaginis") anno 2013 factam, sunt sequentia:[2]

  1. Physiological Reviews
  2. Annual Review of Plant Biology
  3. Cell Metabolism
  4. Annual Review of Physiology
  5. Circulation Research

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni