Roman numeral 10000 CC DD.svg

Febris dengue

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Exanthema typica febris dengue

Febris dengue[1] est epidemiae morbus tropicus effectus viro dengue culicidis vecto. Symptomata morbi sunt febris, capitis dolor, myalgia, arthralgia et exanthema peculiare, morbilli simile. Rarius accidit, ut morbus in periculosissimam febrim dengue haemorrhagicam crescat, ex qua haemorrhagia et thrombocytopenia et sanguinis plasmatis effluvium evadant, aut in syndroma choc dengue vertatur, ex quo hypotonia evadat.

Dengue per nonnullas species culicidarum generis Aëdis, praecipue A. aegypti, transmittitur. Virus quattuor typos habet; infectio uno typo plerumque immunitatem perpetuam huic typo dat, sed solum immunitatem temporariam ceterorum. Infectio subsequens alio typo probabilitatem severorum morborum secundariorum auget. Vaccino in mercatu absente, morbus per habitationem aëdium minuendam et se contra aculeos defendendum prohibetur.

Locus fabris dengue anno 2006

In casis lenibus aut modicis, aeger per oralem aut intravenosam rehydrationem curatur. In casis severis, cura intravenosa robustior aut transfusio sanguinis necesse est. Casus febris dengue ab anno 1960 acriter creverunt: circiter 50–100 milliones hominum quotannis inficiuntur. Descriptiones morbi anno 1779 apparere coeperunt; causa viralis et transmissio in principio saeculi XX cognitae sunt. Febris dengue facta est molestia globalis inde a secundo bello mundano. Qui morbus in pluribus 110 terris endemicus est. Praeter eliminationem aëdium, homines studiosi vaccino et medicinis creandis operam dant. Etiam pandemia esse calefactionis globalis causa potest.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. League of Nations, Bulletin of the Health Organization, Vol. 10 (1943), p. 357.