Niger (flumen)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Niger (discretiva)

Niger (Joliba, Orimiri, Isa Ber, Oya, gher n gheren)
Niger apud Koulikoro Malii.
Name origin: Ignota. Probabiliter ex Berber gher 'flumen'
Nationes Guinea, Malium, Niger, Beninum, Nigeria
Amnes in alium influens
 - A sinistra Sokoto Flumen, Kaduna Flumen, Benue Flumen
 - A dextra Bani Flumen
Urbes Tembakounda, Bamako, Tombutum, Niamey, Lokoja, Onitsha
Os
 - locus Sinus Guineae, Nigeria
Longitudo 4 180 km (2 597 mi)
Pelvis hydrographica 2 117 700 km² (817 649 sq mi)
Effluens for Delta Niger
 - medium 5 589 m3/s (197 374 cu ft/s) [1]
 - maximum 27 600 m3/s (974 685 cu ft/s) [2]
 - minimum 500 m3/s (17 657 cu ft/s)
Tabula Fluminis Niger et hydrologica fluminis pelvis (colore viride)

Niger[3][4] est principale Africae Occidentalis flumen. Circa 4180 chiliometrorum extenditur per pelvem hydrographicam cuius area 2 117 700 chiliometrorum quadratorum est.[5] Fons in Terris Altis Guineae in Guinea meridio-orientali patet, unde flumen crescentem describitur per Malium, Nigrum, secundum fines Benini, et tum per Nigeriam, cum per magnam deltam, Delta Niger et Flumina Petrolei appellata, per Sinum Guineae in Oceanum Atlanticum defluit. Niger longitudine est tertium Africae flumen, solum a Nilo et Congo (etiam Flumen Zaïre appellatum) exsuperatum. Praecipuus tributarius est Flumen Benue.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Niger appellatur Jeliba vel Joliba 'magnum flumen' in Manding, Orimiri vel Orimili 'magna aqua' in Igbo, Egerew n-Igerewen 'flumen fluminum' in Tuareg, Isa Ber 'magnum flumen' in Songhay, Kwara in Hausa, et Oya in Yoruba. Incerta est origo nominis Nigri, primum solum ad medias fluminis regiones adhibiti. Veri simile est nomen Nigrum in lingua Latina et aliis linguis deductum esse ex egerew n-igerewen nomine Tuareg, secundum medias fluminis partes circa Tombutum adhibitum.[6][7] Tombutum, quia in finibus australibus principalis viae commercii Trans-Saharani ad Mare Mediterraneum occidentale iacet, fuit fons plurimi Europaeae fluminis regionis doctrinae.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Flumen Niger est multis fluminibus clarius: solum decimum partem sedimenti Nili fert, quia terrae eius fontium in saxis antiquis sitae sunt quae minimum limum praebent.[8] Sicut Nilus, Niger inundatur; quod Septembre incipit, fastigium Novembre habet, ante Maium finitur.[8]

Inusitata fluminis proprietas est Delta Niger Interior, quae ubi eius gradiens subito imminuitur fit.[8] Effectus est regio fluminum intertextorum, paludinum, lacuumque tam magna quam Belgium; inundationes tempestivae faciunt ut delta piscatui et agriculturae sit uberrima.[9]

Pinacotheca: tabulae[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. http://www.geol.lsu.edu/WDD/AFRICAN/Niger/niger.htm Accessum 22 Octobris 2010.
  2. http://webcache.googleusercontent.com/search?q=cache:gF9Pb96gxA0J:www.risorseidriche.dica.unict.it/Sito_STAHY2010_web/pdf_papers/AbrateT_HubertP_SighomnouD.pdf+niger+river+peak+discharge&cd=2&hl=en&ct=clnk&gl=us Accessed 2010-10-22.
  3. "Niger" et "Nigir seu Niger, Nigris, et Nigres" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus
  4. "Niger fl." in tabula Africae Tabula Nova ab Abrahamo Ortelio facta (Antverpiae, 1570).
  5. Gleick, Peter H. (2000), The World's Water, 2000-2001: The Biennial Report on Freshwater, Island Press, p. 33, ISBN 1-55963-792-7 ; interretialis Google Books
  6. Nomen Arabicum nahr al-anhur ex Tuareg recte convertitur.
  7. Online Etymological Dictionary
  8. 8.0 8.1 8.2 Reader 2001, p. 191
  9. Reader 2001, pp. 191–192

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Despectus ex spatio in magnum Fluminis Nigri flexum, qui arcum viridem per fuscum Sahel et savannae facit. Massa viridis ad laevam est Delta Niger Interior; ad extremam laevam sunt tributarii Fluminis Senegalensis.
Domus lutulenti in media insula in Lacu Debo, lata Fluminis Nigri parte, patent.
Mungo Park iuvenis. Miniatura, pictor ignotus.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Nigrum spectant.

Ius inter civitates et Niger Flumen[recensere | fontem recensere]

Photographemata[recensere | fontem recensere]

Coordinata: 13°51′37″N 3°20′00″W / 13.86014°N 3.33328°W / 13.86014; -3.33328

Mille Paginae.png