Roman numeral 10000 CC DD.svg

Gabon

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
République gabonaise
Vexillum Gaboniae Insigne
Vexillum Insigne
Nationis sententia: Union, Travail, Justice (Latine Unio, Labor, Iustitia)
Locus Gaboniae
Lingua publica Francica.
Caput et maxima urbs Liberopolis (Francice Libreville)
Praeses Ali Bongo Ondimba
Area

- plena - aquae pars

omnium 77

267667 km²

nullius momenti
Numerus incolarum
- plena (2011)
- Spissitas incolarum
omnium 148
1 534 300
5,7 inc./km²
Libertas 17 Augusti 1960 (e Francia)
Moneta Francus CFA (Francice Franc CFA)
Zona Horaria UTC +1
Hymnus nationalis La Concorde
Interretialis abbreviatio .ga
Praefixum telephonicum 241

Gabon (-is, m.),[1] rite République gabonaise est civitas sui iuris Africae Aequinoctialis occidente sita, aequatore transita, paulo inculta, cuius caput est urbs Liberopolis (Francogallice Libreville). Reipublicae Congoliae, Guineae Aequatorensi, et Cameroniae finitima, civitas saltuosa est, ubi fauna ac flora adhuc bene servantur. Antiqua Francica colonia, Gabonia libera est ab anno 1960.

Historia[recensere | fontem recensere]

Tabula Gaboniae.
Gabonia schedinummus, Francice scriptus.
Vexillum Gaboniense inter 1959 et 1960.
Topographica Gaboniae tabula.
Situs Gaboniae super Africae tabula.

Incolarum deductio in Gaboniam per continuas immigrationis undas facta est, usque ad saeculum undevicensimum, Pygmaeorum, postea massivius? populorum Bantu, in praesenti plerumque. Per hunc processum advenerunt saeculo quinto decimo primi Europaei, Lusi. Nomen Gaboniae (Francice Gabon) ab his primis colonis ortum est: Lusice gabão 'sagum' ad aestuarii formam refert quod Liberopolitana litora circumdat. Francia progrediens Gaboniam medio e saeculo undevicensimo occupavit.

Octobre 1958, Communitate Francica (Francice Communauté française) nove creata, Consilium Gubernationis Gaboniensis, se in articulo 76 nova Constitutionis Quintae Reipublicae (versione anni 1958) fundans, Gaboniae transformationem in departimentum Francicum postulant. Leo M’ba, Gaboniae praeses, Ludovicum Sanmarco, administratorem colonialem, fecit responsalem? praesentandae postulationis ob gubernationem metropolitanam. Ludovicus Sanmarco propositum non accipiendi accepit, invito generali de Gaulle, et Leone M'ba magnopere offenso (vide circumstantium narrationem et commentaria Ludovici Sanmarco de hac re in articulo correspondente).

Die 17 Augusti 1960, velut pleraeque Africae Subsaharianae coloniae Francicae, Gabonia libertatem consecuta est. Leo M'ba primus praeses creatus est, a Francia sustentus, quae eum in munere rebus militaribus servavit (vide interventionem exercitus Francici anni 1964 Leonis M'ba emolumenti gratiā), usque ad eius mortem anno 1967, cum ab Omare Bongo, suo directore consilii, substitutus est.

Statim in munere, praeses Omar Bongo monocommatismum creanda Factione Democratica Gaboniensi (Francice Parti démocratique gabonais) instaurat, dum sic omnes oppositionis conatus contra se capistrat. Civitatis opium naturalium (ligni, mineralium, et praesertim petrolei) expilatio relativam? prosperitatem Gaboniae firmat, quod praesidem Omarem Bongo ducem civitatis carissimum facit, praesertim Franciae quae eum unum suorum Africorum sociorum fidissimorum facit.

Anno 1975 Gaboniae ad Organizationem Petroleum Exportantium Civitatum (OPEC) adhaeret. Aliqui Omarem Bongo ad Islamismum se convertisse aestimant ad blandiendum Arabicis nationibus plerisque intra organizationem, nihil rari haec decisio.

Decennio 199 exeunte, petrolei aestimationis descensus Gaboniam in gravem crisin oeconomicam demersit, quae adhuc hodie perdurat, quod incolas ad multiplicandas sociales politicasque vindicationes incitavit. Colloquium civitatis denuo condendae civitatis apertum est anno 1990, quod denique denuo polycommatismum statuit.

Quamquam democratizata est Gabonia, oeconomicus eius status nihil evolvit, dum Omar Bongo et sua praesidialis factio in munere se servant.

Anno 1994, Casus Elf rumpitur, et sine mora Omarem Bongo et eius circulum, argentariam FIBA (Anglice French International Bank of Africa), aspergit cuius familia Bongo actionaria eodem gradu quam Respublica Congoliae est (cuius Praesidis Dionysii Sassou-Nguesso filia senior, Editha, secunda Omaris Bongo uxor est) quae involuta est huic casui politico-pecuniario.

Die 27 Novembris 2005, Omar Bongo Ondimba denuo eligitur cum 79.18 centesimis suffragiorum, secundum officiales praesidialium comitiorum resultationes. Oppositio, a Petro Mamboundou ducta, hanc diribitionem defert et de massivis fraudibus loquitur. Omar Bongo die 8 Iunii 2009, 79 annos natus, moritur, non designato successore. Fiduciaria opera a praeside Senatus Rosa Francine Rogombé firmantur.

Die 3 Septembris 2009, Alius Bongo Ondimba, minister Defensionis et Omaris Bongo Ondimba filius, cum 41.79 centesimis suffragiorum expressorum eligitur, cum circiter 141 000 suffragiorum ex 800 000 electorium inscriptorum. Petrum Mamboundou cum 25.64 centesimis suffragiorum superat.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Gabonia, in aequatore sita, clima aequinoctiale habet, quod calidum umidumque, altenantibus temporibus siccum et imbrium per annum.

Distinguuntur tres regiones: planities litorales, inter 20 et 300 chiliometra latae; montes, Montes Crystallini (Francice monts de Cristal) Liberopolis Boreoriente ac Montes Chaillu (Francice massif Chaillu) cum maximo eorum culmine, Monte Milondone (Francice monts Milondo), et oropedia.

Praecipuum flumen Ogŏve, 1200 chiliometra longum, est. Circa 85 centesimae terrestres silva teguntur.

Maxima Gaboniensis altitudo est mons Bengŭe, 1070 metrorum, civitatis boreoriente intra provinciam Ogove-Ivindonem (Francice Ogooué-Ivindo).

Urbes[recensere | fontem recensere]

Praecipua flumina[recensere | fontem recensere]

Hydrographia Gaboniae.
Flumen Latine Flumen Francice Longitudo Pelvis hydrographica
Ogŏve Ogooué 1 200 km 215 000 km2
Nyanga Nyanga 600 km 22 000 km2
Como Komo sive Como 230 km 5 000 km2

Ogŏvis pelvis hydrographica plerumque territorium Gaboniense tegit. Quamobrem quinque ex novem administrativas provincias eius nomen ferunt. Nihilominus, Comonis, parvi nationalis Septemtrionis fluminis, aestuarium est quod praesertim Europaeos in Gaboniam attraxit, magis quam limosum Ogŏvis delta. Sunt alia flumina in Gabonia, ut Nyanga aut Ngunie (Francice Nyanga et Ngounié, respective?) intra homonyma provincias. A septemtrione, Ntem ut Cameroniae fines meret.

Fauna floraque[recensere | fontem recensere]

Gabonienses fauna floraque tantum notiores sunt quantum silva aequinoctialis ibi adhuc bene servatur. Quae praeterea ponderis periegeticam illecebram constituere possunt, quia raris animalium speciebus (inter quae manis Gaboniae) et typicis huius nationis arboribus sicut aucoumea abundat.

Fauna[recensere | fontem recensere]

Flora[recensere | fontem recensere]

Consaepta civitatis[recensere | fontem recensere]

Tempore congressus summi Ioannisburgensis, anno 2002, Gabon tredecim consaeptorum civitatis rete creandum esse nuntiavit.

Consaeptum civitatis Latine Consaeptum civitatis Francice Provincia Area Topiorum genus
Acanda Akanda Aestuarium 540 km2 mangle
Montes Biruguenses Monts Birougou Ngunie, Ogŏve-Lolo 690 km2 mons
Ivĭndo Ivindo Ogŏve-Ivĭndo 3000 km2 silva aequinoctialis
Loangum[2] Loango Ogŏve Maritimum 1550 km2 litus sabulosum
Lope Lopé Ogŏve-Ivĭndo 4970 km2 silva savannae
Mayumba Mayumba Nyanga 970 km2 litus sabulosum
Mincěbe Minkébé Benedictus-Ntem 7560 km2 silva aequinoctialis
Montes Crystallini Monts de Cristal Aestuarium 1200 km2 mons
Mucalăba-Dudu Moukalaba-Doudou Nyanga 4500 km2 silva aequinoctialis
Muagne Mwagne Ogŏve-Ivĭndo 1160 km2 silva aequinoctialis
Oropedia Anzigica[3] Plateaux Batékés Ogŏve Superius 2050 km2 silva aequinoctialis
Pongăra Pongara Aestuarium 870 km2 mangle et litus sabulosum
Vaca Waka Ngunie 1070 km2 mons

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Antiquus praeses Gabonienssis Omar Bongo in Domu Alba mense Maio 2004.

Gabonia regimen praesidiale habet. Primus Reipublicae Gaboniensis praeses Leo M'ba est. Secundus praeses Omar Bongo Ondimba ex anno 1967 usque ad decessum anno 2009 est. Die 3 Septembris anni 2009, suus filius, Alius Bongo Ondimba tertius Gaboniae praeses factus est.

Inter annos 1968 et 1990, Omaris Bongo potestas a factione unica, Factione Democratica Gaboniensi (Francice Parti democratique gabonais, PDG) sustinetur. Post politicam agitationem quae bonam continentis Africae partem percussit, Muro Berolinensi defracto, Omar Bongo polycommatismum in Gabonia anno 1990 auctorizavit.

Foedera internationalia[recensere | fontem recensere]

Gabonia propalam Coventionem anni 1951 de exilum statuto, eius protocollum anni 1967 et Conventionem anni 1969 determinatos exilum problematum aspectus in Africa regentem obsignavit.

Divisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Departimenta Gaboniae
Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Provinciae Gaboniae
Provinciae Gaboniae

Gabonia divisa est in provincias Francice provinces) novem, a gubernatore (Francice gouverneur) rectas et vicissim subdivisas in departimenta directa a praefecto, et aliquando in districtus directos a subpraefecto (Francice sous-préfet). Aliqui Gabonenses ioculariter Guineam Aequinoctialem decimam Gaboniae provinciam ostendunt. Provinciae secutae sunt:

Nº in tabula Provincia Latine Provincia Francice Caput Latine Caput Francice
1 Aestuarium Estuaire Liberopolis[4] Libreville
2 Ogŏve Superius Haut-Ogooué Francopolis[5] Franceville
3 Ogŏve Centrale Moyen-Ogooué Lambarĕne Lambaréné
4 Ngunie Ngounié Muila[6] Mouila
5 Nyanga Nyanga Tzibănga Tchibanga
6 Ogŏve-Ivĭndo Ogooué-Ivindo Makokou[7] Makokou
7 Ogŏve-Lolo Ogooué-Lolo Culamŭtu Koulamoutou
8 Ogŏve Maritimum Ogooué-Maritime Portus Gentilis[8] Port-Gentil
9 Benedictus-Ntem Woleu-Ntem Oyem[9] Oyem

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Societatis Gabonensis Purgatoriae Petrolei (Francice Societe Gabonaise de Raffinage, sive SOGARA) ergasterium petrolei purgatorium.

Gabonia civitas cum subsolo locupletissimo est. Manganum, petroleum, gasium, ferrum, lignum sui soli subsolique producta ex iampridem exportat. Uranii fodinarum excultura Munămae (Francice Mounama), quae 90 chiliometra e Francopoli distat, anno 2001 propter adventum in mercatum mundanum novorum competitorum interrupta est. Novus impulsus excolandorum praecipuorum uranii congestuum hodie quaestio ad praesens tempus maxime attinens est. Hamaxostichus inter Francopolin et Liberopolin, e decennio 199, minerale ex mangani, uranii ac ferri fodinis Moăndae sitis exportat. Ferrariae Belĭngae (Francice Bélinga), quae Makokous Boreoriente sita est, nondum excoluntur, quarum excultio per 2012 praevidetur.

Petrolei reditus, ponderis per decennium 198 facti, solum partim utiles fuere ut innovaretur natio et Gabonensis oeconomia diversificaretur. Revera, Gabonensis populus paulum fructus e Gaboniae pinguidinibus cepere, quamquam multorum Gabonensium qualitas victus mediana manet, etsi PDG pro capite relative crevit: ciriciter 16 000 Statunitensium dollariorum, quod eam collocat numero 75 gradus, dum per PDG in paritate potestatis emptoriae eam loco 118 gradus ponit secundum Librum Factorum Mundanorum Centralis Intellegentiae Agenturae (Anglice CIA World Factbook).

Hydrocarbonea circiter 40 centesimas PDG repraesentant.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Tabulae demographicae[recensere | fontem recensere]

Numerus incolarum[recensere | fontem recensere]


Fons [10]

Pyramis aetatum[recensere | fontem recensere]

Pyramis aetatum (2005).

Linguae[recensere | fontem recensere]

Tabula Francice in Museo Nationali in capite Liberopoli.

80% Gabonienses Francophoni sunt. Est maxima proportio inter omnes continentis Africae nationes. Gabonia pleni iuris membrum et Organizationis internationalis Francophoniae (Francice Organisation internationale de la francophonie) et Conventi Parlamentarii Francophoniae (Francice Assemblée parlementaire de la francophonie).

Et circiter quinquaginta linguarum Bantuanarum et Bakana, lingua pygmaea, in Gabonia coluntur.

Gabonia hospitio prima internationalis statio radiophonica in continente Africa, Africa nº 1, quae suas emissiones Francice diffundit. Emissores in Moyăbis, 600 km Meridie e Liberopoli distantibus, collocantur.

Ethnē[recensere | fontem recensere]

Persona Imbimba (Francice masque Imbimba).
Persona Mbaveica (Francice masque Mbawe).
Persona Moveica (Francice masque Mowei).
Persona Mucudzica (Francice masque Mukudji).

Gabonia fere cinquanginta ethnōn habet inter quae Fangi, Punus, Nzebi, Obambae, Bacotae, Guisires, Vungus, Anzigi, Myenes (Francice les Fangs, les Punu, les Nzébis, les Obambas, les Kota, les Guisir, les Vungu, les Téké, et les Myènè, respective?) excellunt. Aliquae ethnē solum ab hominum centenis constituuntur. Culturaliter aliquae ad se commiscenda cum multitudine progressive et denique ad amittendas linguam peculiaritatesque ducuntur.

Est difficile exhaustivum ethnōn catalogum dare quia aliquae aliorum globorum solum subglobi sunt et omnia e subtilitatis gradu pendent qui attingi velit. Lingua traditionesque gentis eam discernere permittunt sed e quo momento loci dialectalis sive culturalium praxeōn varietas ut separati ethnous qualificatio iustificetur satis est? Quamobrem haud exhaustivus et aliquando redundans catalogus (subglobus una voce propria memoratur dum globus erga quem refertur inferius apparet).

Plurima nomina sive orthographiae apparere ad designandum idem ethnos possunt. Revera, praefixum Ba crebro pluralem in linguis Bantuanis notat sic Bapunu et Punu Francice idem ethnos designat, secundum pluralem et singularem. Etiam eiudem nominis forma magis minusve Francicizata inveniri, potest, v. gr. Punu et Pounou idem vocabulum dissimiliter orthographatum sunt.

Gaboniae ethnē[recensere | fontem recensere]

Ethnos Latinizatum Ethnos Francice Ethnos suā linguā
Acanigui Akanigui sive Bakanigui
Aceles Akélés, Nkèlè, Bakèlè, Bongom sive Bougon
Adumae Adouma Duma sive Aduma
Adyumbae Adyumbas sive Adjumbas
Anzigi Téké sive Bateké
Apinzi Apindjis, Apingi, Apinzi, Apindje sive Pinji
Assimbica Assimbika
Avandzi Awandjis, Bawandji sive Wandji
Bacae Bakas
Bacotae Kotas sive Bakotas
Balumbus Loumbous sive Baloumbous
Banzabi Bandjabis sive Banzabi
Batsangui Batsangui
Bengae Bengas
Bungomus Bungomou
Enengae Enenga
Esirae Eshira
Fangi Fangs Ekang
Galoae Galoas sive Galwas
Humbus Houmbou et Bawoumbou Humbu
Hausae Haoussas
Iveae Ivéa
Mahongues Mahongwé
Macaäe Shiwa sive Makaa
Masangones Masango
Mbahoïnes Mbahoin
Mbedes Mbedé sive M'Bedé
Meimbes Meimbè
Mindumus Mindumu
Mitsogones Mitsogo, Mitsogho sive Tsogo
Mpongues Mpongwè
Myenes Omyènè sive Ngwè-Myènè
Ndumus N'doumou sive Ndumu
Nzebi Ndzebi, Banzebi sive Ndzebi
Ngoves Ngowé
Ncomi N'komi sive Nkomi
Obambae Obamba
Ocandes Okandé
Orungus Orungu sive Oroungou
Punus Punu, Pounous' sive Bapounous
Puvi Puvi
Pygmaei Pygmées
Saces Shakés
Sangus Sangu
Seciani Sékyani sive Sékiani
Varamae Varamas
Vili Vili sive Bavili
Vungus Voungou sive Vungu

Valetudo[recensere | fontem recensere]

Pleraeque Gabonenses valetudinariae diaconiae publicae sunt, sed aliquae privata instituta sunt, e quibus notissimum valetudinarium anno 1913 in Lambarĕni ab Alberto Schweitzer est. Gabonensis medica infrastructura una inter Africae Occidentalis optimas consideratur. Per 1985 28 valetudinaria, 87 sedes medicae, 312 cubicula aegrotantium diribitoriaque medica erant. Ex 2004, 29 medici pro 100 000 hominum aestimabantur. Circiter 90 centesimae Gabonensium accessum ad curationis medicae diaconias habebant. Anno 2000, 70 centesimae Gabonensium aditum ad securam aquam potabilem et 21 centesimae ad adaequatam sanitationem habebant. Comprehensivum gubernativum valetudinarium programma ut morbos lepram, trypanosomiasin Africam, malariam, filariasin, vermes intestinales et phthisin tractat. Immunizatorum puerorum minorum quam unum annum natorum index 97 centesimae phthisi et 65 centesimae poliomyeliti erat. Immunizationis index morbis DPT et morbillo 37 centesimae et 56 centesimae respective? erant. Gabonia nationalem pharmacorum copiam habet ex ingenti modernoque ergasterio in Liberopoli. Index fertilitatis totius e 5.8 anno 1960 in 4,2 pueros pro matre per fertiles earum annos anno 2000 decrevit. Omnium partuum decem centesimae partes cum ponderis paulo fuerunt. Index mortalitatis maternae 520 pro 100 000 vivorum partuum ex 1998 erat. Anno 2005, index mortalitatis infantilis 55,35 pro mille vivorum partuum et exspectatio vitae 55.02 anni erat. E 2002, index mortalitatis totius 17.6 pro mille Gabonensium aestimabatur. VIDH/SCDI praevalentia 5.2 centesimae adultorum Gabonensium (inter 15 et 49 annos) aestimatur. E 2009, circiter 46 000 Gabonensium cum VIDH/SCDI vivebant. Aestimatae 2 400 mortium ob SCDI anno 2009, minus quam 3000 mortium anni 2003.

Religiones autochthonicae et importatae[recensere | fontem recensere]

Persona Embolica (Francice masque Emboli).
Persona Ocuyica (Francice masque Okuyi).
Persona Bodica (Francice masque Bodi).
Persona Ecececica (Francice masque Ekekek).

Generalitates[recensere | fontem recensere]

Ante colonizationem, gentes Gabonenses Animistica credibilia condividebant, quorum characteres variatos mythous ritusque sunt sed in commune cultum mortuorum, quorum spiritus semper vivorum exsistentiam afficere poterant, et xoanōn usum habent. Praeterea adhuc hodie mutilata puerorum cadavera inveniuntur qui victimae rituum destinatorum ad firmandas potestatem opulentiamque auctoribus sunt. Fuit e saeculo undevicensimo vera competitio inter Catholicos et Protestantes missionarios ad evangelizandos Gabonenses. Practice, plurimi homines Christiana credibilia antiquis autochthonicis credibilibus adiungunt. Notandus est successus in Gabonia cuiusvis ecclesiarum generis, praesertim Evangelicarum, et in Americanis exemplaribus et in Africis inspiratarum.

Catholicismus[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Catholica Gabonensis Domini Basilii Mvé Engone, archiepiscopi metropolitani Liberopolis, praesidio (e 2000) est, a quo alii quattuor Gabonenses dioeceses pendent. In principio dioecesis anno 1955, factus est archidioecesis metropolitanus (toti Gaboniae) anno 1958. Quibus consociationes plurimae coniunguntur.

Super Traditionalistica parte, Gabonensis Fraternitatis Sacerdotalis Sancti Pii X prioratus die 15 Augusti 1984 creatus est. Qui praecipuus in Africa intra fraternitatem est.

Islamismus[recensere | fontem recensere]

Est in civitate Musulmanus allophylus praesertim ab Africae Occidentalis immigrantibus compositus. Supponi potest Praesidis Bongo conversionem ad Islamismum decennio 198 huic religioni aliquod visibilitatis firmavisse.

Esoterico-religiosi motus[recensere | fontem recensere]

In religiosarum praxeōn margine, media via inter esoterismum et ponderis rete, Ordinis Massonici exsistentia in Gabonia memorari potest qui notabilem asseclarum numerum inter rectores possidet. Est Magna Logia Gaboniae (Francice Grande Loge du Gabon), ad eandem oboedientiam quam Magna Logia Nationalis Francica (Francice Grande Loge nationale française) pertinens et Gabonensis aequatorensis magnus ritus quoque. Etiam Rosacrucianus motus in Gabonia est.

Educatio[recensere | fontem recensere]

Gabonense systema educativum a duobus ministeriis regulatur: Ministerio Educationis, cuius munus e brephotropheo in ultimum Lycei annum est, et Ministerio Educationis Superioris et Technologiarum Innovativarum, cuius munus universitates et educatio superior et scholae professionales est.

Educatio pueris inter sex et sedecim annos secundum Legem Educationis obligatoria est. Plerique pueri in Gabonia suas scholares vitas frequentandis brephotropheis incepere, postea paedotropheis intersunt. Sex annos nati in Schola Primaria, quae sex cursibus constituitur, adscribuntur. Secutus ordo Schola Secundaria, septem cursibus constituta, est. Post diploma baccalaureatum, 19 annos nati in universitates aut disciplinae superioris instituta, velut scholas ingeniariae aut scholas negotiorum, ingredi possunt.

Gubernatio petrolei reditibus ad construendas scholas, ad solvenda magistrorum salaria et ad promovendam educationem, rusticis regionibus comprehensis, usa est. Attamen, et educativarum structurarum conservatio et magistrorum salaria deminuta sunt. Anno 2002 index matriculationis primariae grossus 132 centesimae et anno 2000 primariae matriculationis index manifestus 78 centesimae erat. Grossa manifestaque rationes in studentium formaliter matriculatorum numero fundantur et necessarie igitur veram scholae frequentationem non reddit. E 2001, 69 centesimae puerorum qui scholam primariam inceperunt probabiliter quintum cursum attigere. Inter systematis educativi problemata mediocris administratio inventioque, inspectionis defectio, magistri paulo qualificati et alumnorum plenissima conclavia sunt.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Persona Mvudica (Francice masque Mvudi).
Persona Ndimina (Francice masque Ndimina).
Persona Ngilica (Francice masque Ngil).
Persona Ngondoica (Francice masque Ngondo).
Persona Ngontangica (Francice masque Ngontang).
Persona Nzambe-Cana (Francice masque Nzambe-Kana).
Persona Ossoica (Francice masque Osso).
Persona Azocuvica (Francice masque Azoku).

Musica[recensere | fontem recensere]

Musica Gabonensis magnam quotidianae vitae partem capit. Quae in musica traditionali radicata est. Aliarum mundi musicarum libertas musicam hodiernam peperit. Musica hodie magnifica traditionalium hodiernarumque sonoritatum mixtura est, quae coniunctae culturalem huius populi abundantiam repraesentant. Gabonensis typicae saltationes hac in re inguala (Francice ingwala) inter Nzebos omias, mengane, mecomum, ozila et eco (Francice omias, mengane, mekom, ozila et eko, respective) inter Fangos icocu et mbuanda (Francice ikokou et mbouanda, respective) inter Punus sunt; sed etiam saltationes inter Mpongues et Anzigos inveniuntur. Summatim copiosissima laographia est Gaboniae velut numerosis Africis nationibus. Inter Gabonenses cantores excellunt Petrus Akendengué, Hilarion Nguema, Petrus Claver Nzeng, Andreas Pépé Nze, Maman Dédé, Petrus Maria Ondo Mebale, Ioannes Ludovicus Evoung, Princeps Martinus Rompavet, Kaki Disco, Annia-Flora Batchiellilys, Patientia Dabany, Makaya Mackjoss, Vickoss'Ekondo, Olivarius Ngoma, Angela Assélé, Nicola Amogho, Ba'ponga, Koba, Ndong Mboula; dum inter greges cintandae sunt Alexis Abessolo, Amandine, Movaizhaleine, Franck Ba'ponga Hayo'e et Eben & Family.

Litterae[recensere | fontem recensere]

Civitas culturae oralis usque ad saeculum vicensimum, Gabonia traditionalibus epesi, talibus nuetto (Francice mvett) apud Fangos aut inguala (Francice ingwala) apud Nzebos abundat, quae aliqui fabulatores viva servare laborant. Andreas Raponda-Walker (1871-1968) in lucem "Fabulae Gabonenses" (Francice Contes gabonais) anthologiam, per longam permansionem apud circiter viginti ethnē collectarum.

Temptantes primum poësin (Ndouna Depenaud, Wisi Magangue-Ma-Mbuju, Georgiuss Rawiri), Gabonenses scriptores solum de mythistoria e decennio 198 et praesertim decennio 199 agunt. Sic "Historia pueri inventi" (Francice Histoire d'un enfant trouvé) Roberti Zotoumbat; "Thius Mâ" (Francice Oncle Mâ), liber plurimum divenditus "Strepitus hereditatis" (Francice Le bruit de l'héritage) et "Vocatio dignitatis" (Francice La vocation de dignité) Ioannis Divassa Nyama. E decennio 200, feminae scribere coepere et Iustina Mintsa, v. gr., internationalem famam consecuta est. Inter varias res, litterae Gabonenses de loco mulierum in societate et de contradictionibus inter traditionalem culturam modernitatemque agit.

Notanda est mythistoria brevis Friderici-Huberti Ndong Mbeng, Les matitis, quae cum multo realismo difficilem iuvenum vitam Liberopoli ineunte decennio 200 reddit. In "Musca et gluten" (Francice La mouche et la glu), Mauritius Okoumba Nkoghe amorem duorum iuvenum qui non fieri potest praesentat.

E decennio novum litterarium genus evolutum est in Gabonia, diēgēma. Genus paulo notum cuius mucro Ioannes Iustus Ngomo est. Qui iam duos libros circiter triginta diēgēmatibus compositos habet: "Diēgēmata eburnea et post mortem" (Francice Nouvelles d'Ivoire et d'outre-tombe), "Diēgēmata Comonis et nullius partis" (Francice Nouvelles du Como et de nulle part). Cuius inspiratio directe e Gabonensibus mysticismo, terrore xoanolatriaque orta est.

Personae[recensere | fontem recensere]

Traditionales personae ponderis partem intra Gabonensem culturam formant. Singulum ethnos singulas proprias personas cum variis significationibus usibusque habet. Crebro eis in traditionalibus caerimoniis (matrimonio, natali, luctu etc.) utuntur. Notissimae et popularissimae sunt inter magnos artis mercatus praecipue Punuvicae Fangicaeque personae sunt, quae in magnis Europaeis, Boreamericanis et Asianis museis inveniuntur (confer opera Ludovici Perrois, Fernández, et Gunter Tessman). Traditionalistae artem sculpturae ligneae, praesertim lignorum pretiosorum, et materiarum rararum in luce conlocant.

Artes athleticae[recensere | fontem recensere]

Gabonia editionem 2012 Scyphi Africae Nationum Pediludii iuxta cum Guinea Aequatorensi organizavit.

Cinematographia[recensere | fontem recensere]

Qualis aliorum Africarum civitatum, talis Gabonensis cinematographia pecuniariorum mediorum defectionem, parvum disponibilium cinemateorum numerum in natione (quae, praeterea, magnas commerciales productiones malunt) et populi defectionem patitur. Adhuc in sede culturali Francica Liberopolitana, cinemateum habente, est ubi plurimae opportunitates videndae Gabonensis pelliculae habentur.

Nihilominus, quidam pellicularum numerus, praecipue brevium, productus est e decennio 198. Plurimi Gabonenses cineastae praeterea praemio in Festivalibus Panafricis Cinematographicis et Televisificis Uagaduguensibus (Francice Festival panafricain du cinéma et de la télévision de Ouagadougou, FESPACO) affecti sunt. Quorum unus est Philippus Mory, primae Gabonensis diutinae, Les Tam-tams se sont tus, moderator anno 1971. Cinematographiae praecursor paterque consideratus, suas primas magnas partes in Francica Michaelis Drach pellicula On n'enterre pas le dimanche anno 1958 egit, quae eum internationaliter clarissimum fecit. Sic fuit primus Melanafricus comicus primas in Francica pellicula agens. Petrus Maria Dong inter 1972 et 1973 propter pelliculas breves, Imunga Ivanga propter suam pelliculam Dolè anno 2001 et, eodem anno, Henricus Iosephus Koumba Bibidi propter Les Couilles de l'éléphant. Imunga Ivanga quoque tanit aurea in Diebus Cinematographicis Carthaginiensibus (Arabice أيام قرطاج السينمائية) ob "Dolè" affecta est. Centrum Nationale Cinematographiae (Francice Centre National du Cinéma, CENACI), a Carolo Mensah directum, Gabonensium moderatorum pellicularum productionem sustinere laborat.

Fabula televisifica l'Auberge du Salut, anno 1994 televisioni Gabonensi producta, verum successum intra nationem cognovit et per alias Africas nationes velut Litus Eburneum et Burcinam Fasonem diffusa est.

Ordines et insignia[recensere | fontem recensere]

  • Ordo Stellae Aequinoctialis (Francice Ordre de l’Étoile équatoriale)
  • Ordo Nationalis Meriti (Francice Ordre national du mérite)
  • Ordo Educationis Nationalis (Francice Ordre de l’Éducation nationale)
  • Ordo Militaris Pantherae Nigrae (Francice Ordre militaire de la Panthère noire)

Codices[recensere | fontem recensere]

Gaboniae codices sunt:

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gaboniam spectant.