Ientaculum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Bai mi fan (granea ex oryza) cum callo porcino illata; ientaculum Sinarum meridionalium

Ientaculum est epulum primum cotidianum, ante meridiem sumptum, prandio et cena principali levius.

Nomina[recensere | fontem recensere]

Nomen Latinum "ientaculum" e verbo "ientare" (i.e. "ieiunium abrogare") derivat, quod verbum ex adiectivo "ieiunus" ("qui cibum non sumpsit") conficitur.

Ientaculum Indiae meridionalis typicum, ex idli (pemmata candida), sambar (pulmentum ex holeribus) et vada (globulus), in folio palae arboris illatum
Ovum cum pane cocto; ientaculum Anglorum Americanorumque aliquorum

Similiter significant nomina in aliis linguis nonnullis. In lingua Francogallica nomen omnium epulorum cotidianorum e verbo Protoromanico *disieiunare conficitur, synonymo verbi classici "ientare"; unde enim dîner ("cenare" et "cena" apud Francos, "prandere" et "prandium" apud Quebecanos), déjeuner ("ientare, prandere, prandium" apud Francos, "ientare, ientaculum" apud Quebecanos), petit déjeuner ("ientaculum" apud Francos),[1] cf. à jeun "ieiunus, qui ientaculum nullum sumpsit". Nomen petit déjeuner in linguam Dacoromanicam imitatur (mic dejun "ientaculum") et Lusitana (pequeno almoço "ientaculum", ut qui diceret "parvum prandium"). Déjeuner in aliis linguis imitatur, Lusitane olim desjejuar "ientare" et desjejum "ientaculum", Hispanice desayunarse "ientare" et desayuno "ientaculum", in dialecto Valentiana desdejunar-se "ientare" et desdejuni "ientaculum"; Anglice breakfast ("ientare, ientaculum", ut qui diceret "ieiunium frangere"), e quo mutuata sunt nomina Cambrice brecwast, Gadelice bracaist, Hibernice bricfeast.

In nonnullis linguis nomen ientaculi significat "epulum matutinum". Ita Danice morgenmad, Islandice morgunmatur, Anglosaxonice morȝenmete, Gadelice biadh-maidne, Hibernice béile na maidne; seu "epulum primum", e.g. Italiane olim prima colazione (vel breviter colazione).

Apud multos nomen ientaculi sonat "cibus praecox", e.g. Norvegice Frokost, Suecice Frukost; seu "morsus praecox", Theodisce Frühstück; sive "morsus", Gallaice almozo (e Protoromanico *admordium verbi classici "mordere" composito), Catalane esmorzar.

Interdum nomen vel cibo vel potioni alludit. Ita Vallonice café-didjuner "prandium e coffeo"; Lusitane communiter café da manhã "coffeum matutinum" et in lingua Creolis Promontorii Viridis simplicius café, sc. "coffeum".

Consuetudines[recensere | fontem recensere]

Qui de regimine in India antiqua scripserunt hominibus oportere bis cotidie epulare praeceperunt.[2] Indi hodierni ad ientaculum panes aut pulmenta et fercula karī ex holeribus accipiunt iuxta caṭnī; coffeum aut theam aut lac sorbent.

Sinae saepe graneam ex oryza sumunt aut pulmentum e tōfu, additis interdum callo porcino seu copadiis; theam sorbent.

Auctor libri Regiminis acutorum Hippocratici alios homines semel epulare adseverat (i.e. cenam tantum sumere), alios bis (i.e. ἄριστον "prandium", circa meridiem sumptum, et δεῖπνον "cena").[3] E quo intellegimus aut neminem Graecorum classicorum ientaculum sumpsisse, aut melius, hoc auctore, "ientare" (i.e. ἀκρατίσμα sumere) non est "epulare"; acratisma enim e pane et vino aquoso constetit. Hodie Graeci permulti ientaculum minimum sumunt, e.g. tyropectam seu spanacopectam cum poculo coffei modo Turcograecico confecti.

Ferculum ientaculi "pleni Anglici" sicut in popinis praebetur

Romani antiqui, sicut Graeci, ientaculum e pane tantum, seu pane cum caseo, et vini aquosi poculo.[4] Operarii servi urbani apud pistores mane emebant, si recte Martialis monet: "Surgite: iam vendit pueris ientacula pistor, Cristataeque sonant undique lucis aves."[5] Itali hodierni complures poculum coffei e lacte confecti iuxta panem seu biscoctum; alii Europae meridionalis incolae leniter ientant, fere omnes coffeum sorbentes; Lusitani enim ientaculum interdum café da manhã nuncupant. Apud Hispanos mos est aut socolata aut coffeum in ientaculo bibere, saepissime cum biscoctis, panibus aut encytis.

Francis panis aut croissant infertur cum butyro et confectura; potio coffei, theae (sine lacte) seu socolatae (e lacte) additur. Haec si in aliis civitatibus offeruntur "ientaculum continentale" nuncupantur.

Britanni saepius aut cerealia cocta e lacte accipiunt, aut granea ex avena, aut ova et larda et alia nonnulla cum pane cocto, aut panem cum butyro et confectura vel melimelata. Haec si omnia eisdem epulis servantur (quod rarius accidit) "ientaculum Anglicum plenum" (full English breakfast) nuncupantur. Coffeum seu theam, ambo e lacte, sorbent.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. W. Meyer-Lübke, Romanisches etymologisches Wörterbuch (Heidelbergiae: Winter, 1911) textus s.v. "disjejunare"; Alain Rey et al., edd., Dictionnaire historique de la langue française (Lutetiae: Le Robert, 1992. 2a ed.: 1998) s.v. "déjeuner"
  2. K. T. Achaya, Indian Food: a historical companion (1994) p. 79, qui citat J. Jolly, "On the Medical Authorities" in D. P. Chattopadhyaya, ed., Studies in the History of Science in India (1982) vol. 1 p. 73
  3. Regimen morborum acutorum 28-33
  4. Andrew Dalby, Food in the Ancient World from A to Z (Londinii, 2003. ISBN 0415232597) pp. 211-212.
  5. Martialis, Epigrammata 14.223

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ientaculum spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Albala, Ken, "Hunting for breakfast in medieval and early modern Europe" in The Meal: proceedings of the Oxford Symposium on Food and Cookery 2001 (Blackawton: Prospect Books, 2002) pp. 20-30
  • Grivetti, Louis E., "America at breakfast" in Nutrition Today vol. 30 no. 3 (May 1995) pp. 128-134
  • Rampersaud, G. C., M. A. Pereira, B. L. Girard, J. Adams, J. D. Metzl, "Breakfast habits, nutritional status, body weight, and academic performance in children and adolescents" in Journal of the American Dietetic Association vol. 105 (2005) pp. 743-760 Epitome