Guinea Aequinoctialis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Situs Guineae Aequatoriensis
Tabula Guineae Aequatoriensis

Guinea Aequinoctialis[1] (vulgo Guinea Ecuatorial) est civitas sui iuris in Africa, cuius caput est urbs Malabo in insula Bioko sita. Praeses est ab anno 1979 Theodorus Obiang Nguema Mbasogo.

Guineae Aequinoctialis incolae lingua Hispanica utuntur. Sermo publicus alter praeter Hispanicum est Francicus. Magna pars incolarum (circa 80%) se Catholicam esse profitetur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ferdinandus Poo, explorator Lusitanus, viam ad Indiam quaerens, insulam Bioko invenisse anno 1471 putatur. Eam Florem Formosam nominavit, sed deinde ei nomen inventoris daretur. Insulae Annobón et Ferdinandi Poo a Lusitanis colonizatae sunt anno 1474. In eas Lusitani usque ad annum 1778 dominati sunt, cum insulae Hispaniae cessae sunt pro territoriis in America Australi. Inter annos 1926 et 1959, colonia nomine Guineae Hispanicae unificatur. Anno 1968, libertatem obtinuit.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Guinea Aequinoctialis pro maiori parte in Africa aequatoriensi sita est ad litus Sinus Guineensis; in quo sinu duae insulae iacent, Bioko latior, Annobón modesta et a litore continentis longinquior. Civitas in septem provincias dividitur, quarum Annobón unam constituit, Bioko duas, terramque continentem quattuor. Flumen principale est Muni seu "Benedictum", cuius nomen ad omnem regionem continentalem appellandam usurpatur, videlicet Rivus Muniensis seu vulgo Rio Muni.[2] Quae regio cum Cameronia (ad borealem partem) et Gabonia (ad orientalem meridianamque) confinitur.

Gubernatio et politica[recensere | fontem recensere]

Nominaliter, Guinea Aequinoctialis constitutionalis democratia est ab anno 1991; tamen, res politica civitatis dictatura unius factionis et hominis nomine Theodori Obiang Nguema, cum imperio a die 3 Augusti 1979 cum motum popularem contra avunculum Franciscum Macías Nguema direxit, et gubernationem continuat per adulterina suffragia. Circulus eorum qui in exsilium missi sunt, praecipue habitantium Hispaniam et a Severo Moto Nsá directorum, civitati democratiam vindicat.

Praesidii suffragia octavo quoque anno feruntur (ultima lata die 15 Decembris 2002 et mense Decembri 2009) et maiores quam duodeviginti annos nati suffragium ineunt. Praeses, deinde, primum ministrum (hodie, Michael Abia Biteo Boricó) convocat. Unum legiferum parlamentum est, vix potens (Cámara de Representantes del Pueblo), centum scamnis suffragio populari directo electis compositum per quinque annos. De 100 scamnis, nonaginta-octo ad factionem unam dictaturae, PDGE (Factio Democratica Guineae Aequinoctialis) in hodierna legislatura pertinent.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Synodus episcoporum 2001; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. 2a ed. Norstedts akademiska förlag, 2009.
  2. Hierarchia Catholica

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Guineam Aequinoctialem spectant.
  • Pygmaei: cultura ac musica primorum incolarum Guineae Aequinoctialis

Roman numeral 10000 CC DD.svg