Operistitium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Operistitium (-i, n.) collectiva laboralis activitatis depositio ab operariis est ut quasdam condiciones expostulent aut reclamationem patefaciant. Pactio Internationalis de Iuribus Oeconomicis, Socialibus et Culturae et Charta Socialis Europaea ius ad operistitium spondet.

Operistitii genera[recensere | fontem recensere]

  • Operistitium album: Operistitium consistens in applicandis nimia diligentia legitimis dispositionibus et in efficiendo lentissime opere ut quaestus deminuat et diaconiae morentur.
  • Operistitium compressarum manuum: Vindicatorium sive reclamatorium operistitium in usitato laboris loco cultum, manentibus operariis inactivis.
  • Operistitium Iaponicum: Operistitium ab operariis factum operis quaestu augendo ut productionis redundantia creetur societati.
  • Operistitium famis: Voluntaria ciborum abstinentia, per aliquod temporis aut aliquando indefiniti characteris culta, ut sensus eius cogantur qui postulata concedere possit.
  • Operistitium generale: Operistitium simul omnes laborales activitates cuiusdam loci afficiens.
  • Operistitium revolutionarium: Operistitium ad politicae rebellionis proposita respondens potius quam ad oeconomici sivi socialis characteris vindicationes.
  • Operistitium silvestre: Operistitium subito sive insidiose eveniens sine explendis legalibus condicionibus, praesertim spatio praemissi nuntii.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Relationes[recensere | fontem recensere]