Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Respublica Africae Mediae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Situs rei publicae Africae Mediae
Tabula rei publicae Africae Mediae

Res publica Africae Mediae[1] est civitas mediá Africá sita, cuius caput est urbs Bangui. Rei publicae praeses transitionalis est Catharina Samba-Panza atque primus minister Andreas Nzapayeké.

Historia[recensere | fontem recensere]

Terrae rei publicae Mediae Africae fuerunt a fine saeculo undevicensimo usque ad annum 1960 colonia Francica. Ad Africam Aequatorensem Francicam pertinuerunt sub nomine Oubangui-Chari. Die 1 Decembris 1958 res publica condita est et die 13 Augusti 1960 libertas a Francia accepit. Primus praeses David Dacko fuit, qui autem die 1 Ianuarii 1965 motu militum depositus est. Successor eius consobrinus Ioannes Bédel Bokassa factus est, qui die 4 Decembris 1976 imperatorem se proclamavit. Die 21 Septembris 1979 Bokassa auxilio Francorum depositus est et Respublica restituta est. David Dacko iterum praeses successit et ad 20 Septembris 1981 officio fungebatur. Quo die Andreas Kolingba eum deposuit et ipse summum magistratum suscepit. Ei autem die 22 Octobris 1993 electione habita Andreas Kolingba successor fuit. Praeses tum Angelus Felix Patassé ad usque annum 2003 erat. Nam die 15 Martii Franciscus Bozizé eum deposuit et ad annum 2013 rem publicam administrat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Res publica Africae Mediae": Synodus Episcoporum Bollettino, e situ interretiali Vaticano

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad rem publicam Mediae Africae spectant.