Caranocratia
In anthropologia sociali, caranocratia sociopoliticae ordinationis genus est in qua auctoritatis actor aliqua administrativa munera in una societate tuetur. Dispares civitatum, caranocratiae centralia organa decretoria non possident et crebro charismaticos dominatus habent.
Caranocratiae magnae varietatis possunt, quibus caranocratiae simplicis et caranocratia complicis vocabula novata sunt.
Primo in genere, dux ritualia sive religiosa, iuridica aut rationum internationalium munera solum perficit, cuius munus instabile est et in rationibus interparentalium fundatur. Haec fragilis politica unitas per fissionem quovis momento dividi potest cum humanorum circulorum translatione.
In secundo, quod aliqui auctores protocivitatis genus putant, dux maiorem auctoritatem cumulat, eam centralizat et habet maiorem coercitivam potestatem mutandarum rationarum aequalitariarum ("horizontalium") versus sui ethnous sodales, quod hegemoniam sic attingit, ut crebro aliquod tributi e ducibus vicorum in sua caranocratia accipiat (aliquando sub concepto "sumptus tuitionis").
Caranocratiarum complicum et civitatum formatio creberrime in tensionis statibus humanis circulis eveniunt, ut in opium carentia, intestinis conflictibus aut aggressionibus adventiciis (v.gr., communis defensionis ordinatio communis causa roborandarum caranocratiarum est.
[recensere] Referentiae
- Cohen, R. State Origins: A Reppraisal. En: Claessen, H. y Skalnik, P. (eds.), The Early State, The Hague, Mouton, 1978.
- Korotayev, Andrey V. 2000. Chiefdom: Precursor of the Tribe? . En: Alternatives of Social Evolution. N.N. Kradin, A.V. Korotayev, Dmitri Bondarenko, V. de Munck, P.K. Wason (eds.) (p. 242-257). Vladivostok: Far Eastern Branch of the Russian Academy of Sciences.