Cummis

E Vicipaedia
(Redirectum de Gummis)
Salire ad: navigationem, quaerere
Latex cummeus elicitur ex arbore Hevea brasiliensi.
Straguli cummis rudis quaedam elaboratae atque suspensae quae tincturae sunt.

Cummis[1] vel gummis[2] (aut indeclinabiliter cummi[3] vel gummi[4]) est materia utilis, quae in officinis et industria et in domibus in usu habetur. Plerumque cummes naturales extrahuntur ex arbore, cui nomen est Hevea brasiliensis. Cum cortex arboris secatur, ex ea umor albus latex appellatus manat. Latex collectus ad cummim faciendam adhibetur. Physici modos inter primum bellum mundanum invenerunt quibus cummi artificiosum creetur: ex oleo enim et carbone fit. Hodie duae fere partes omnium cummium artificiosae sunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cato Agr. 69.2; Plin. Nat. 13.66-67 et alibi; Cels. Med. 6.6.17.
  2. Col. Rust. 12.52.17.
  3. Plin. Nat. 12.122.
  4. Ov. Med. 65.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad cummim spectant.


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg