Humanus cultus Maiensis

E Vicipaedia
(Redirectum de Civilizatio Maia)
Salire ad: navigationem, quaerere
Pyramis apud Chichen Itzam die 29 Decembris 2004

Humanus cultus Maiensis est cultura antiqua (300 a.C.n.–900 p.C.n.) in Media America ortus, praecipue per Paeninsulam Iucataniam (in Mexico), Peten (in Guatemala), Honduriam, et Salvatoriam. Hic cultus scripturas, pyramides (apud Chichen Itzam, Copan, Tikal, etc.), duas compositiones anni (una solariam, alteram lunariam), et vicenariam numerationis rationem genuit. Denudata codices scripta in litteris Maiensis evidentias scientiae in Astronomia praebent. Fasti varii comperti etiam compositi ex hac scientia sunt talis accuratissimus usque accurate qua praedicunt eclipses et motiones planetarum.

Scriptura, Mathematica, Linguae et Fasti [recensere]

Nobilitas maia speciosam scripturam syllabicam atque logographicam invenit, cuius signa peritissimi solum in nostri temporis in parte tantum explicare possunt. Annum trecentorum sexaginta quinque dierum fastium calendarium Haab, Tzolk'in et at alios composuerunt; summa cum peritia aedes, pyramides templaque funesta erexerunt. Verumtamen, licet astra diligentissime observarent, oppida optime ornarent, civium gradus religiose custodirent, non noverunt rotam, non usi sunt animantibus, quae vehicula traherent, non conflaverunt metalla. Instrumenta quibus usi sunt fuerunt lapidea tantum et lignea. Numquam imperium condiderunt, sed unaquaeque regio principem suum nobilitatemque propriam habuit; et quamquam omnes linguae maienses cognatae sunt, non omnes eadem locuti sunt lingua. Haec forte inter causas cur scriptura eorum difficillima sit explicatu.

Vide etiam [recensere]

  • Maia, de gente Maia