Angelus Scola

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vexillum Angelus Scola
Angelus Scola
Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae
Angelus Cardinalis Scola anno 2009
Angelus Cardinalis Scola anno 2009
Patriarcha Venetiarum
titulus
Sancti XII apostoli
Natus 7 Novembris 1941
presbyter ordinatus 18 Iulii 1970
episcopus nominatus 18 Iulii 1991
episcopus consacratus 21 Septembris 1991
Cardinalis promulgatus 23 Octobris 2003
a papa Ioanne Paulo II
Pagina officialis Sanctae Sedis

Angelus Scola (humili locu natus Malgrati, vici Lario lacui adiacentis, iuxta Leucum in regione Italiae Langobardia die 7 Novembris 1941) est cardinalis Italicus, archiepiscopum Mediolanensis. Mense Aprili 2005 Scola conclavi adfuit, ex quo Iosephus Ratzinger et mense Martio 2013 quo Georgius Marius Bergoglio papae evaserunt et etiam primus papabilis habebatur ut Benedicto Papae XVI succederet, qui se magistratu abdicaverat die 28 Februarii 2013.

Vita[recensere | fontem recensere]

Scola iam anno 1958 presbyterem Ludovicum Giussani, postae societatis religiosae Comunione e Liberazione conditorem, cognovit. Scola multos socios inter huius societatis sodalium adhuc hodie habet, praeclarissimus inter eos est Robertus Formigoni Langobardiae praeses ab anno 1995 usque ad annum 2013, cum se propter mali exempli accusationes [1] munere removit.

Angelus Scola, qui antea machinator esse volebat, in Catholica Mediolanensi Universitate Sacri Cordis Iesu philosophiae studuit et ibi Ludovico Giussani socio fit; postea in urbe Helvetica Friburgo apud universitatem theologiae studuit et postea docuit.

Angelus Scola, iuvenis presbyter, philosophiam Silvio Berlusconi tunc aedificiorum mercatori et postea noto rerum politicarum perito Italico, et sociis eius docuit.

Anno 1991 episcopus dioecesis Grosseti nominatus est.

Die 5 Ianuarii 2002 Angelus Scola patriarcha Venetiarum factus est. Ibi conventiculam Oasi creavit quae nexibus inter religionem christianam et Islamicam studet.

Die 27 Iunii 2011 papa Benedictus XVI, qui putabatur Scolam ut successorem eius desiderare, nuntiavit Scola in Archidioecesim Mediolanensem translatum iri.

Angelus Cardinalis Scola inter eucharisticam benedictionem in solemnitate Sanctissimi Redemptoris

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pro "scandalo": Campanini-Carboni : Vocabolario latino-italiano italiano-latino (1961)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]