Carolus Maria Martini

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vexillum Carolus Maria Martini
Carolus Maria Martini
Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae
Cardinalis Martini anno 2010
Cardinalis Martini anno 2010
archiepiscopus emeritus Mediolani
titulus
Sanctae Caeciliae
Natus 15 Februarii 1927
presbyter ordinatus 13 Iulii 1952
episcopus nominatus 29 Decembris 1979
episcopus consacratus 6 Ianuarii 1980
Cardinalis promulgatus 2 Februarii 1983
a papa Ioanne Paulo II
Pagina officialis Sanctae Sedis

Carolus Maria Martini (natus Taurini die 15 Februarii 1927; Glareati die 31 Augusti 2012) fuit iesuita, cardinalis Ecclesiae Catholicae ac archiepiscopus emeritus Mediolani (Archidioecesis Mediolanensis). Martini Pontificiae Academiae Scientiarum sodalis fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Martini, qui in Societate Iesu anno 1944 ingressus erat, Taurini et postea apud Pontificiam Universitem Gregorianam studuit.

Martini, die 13 Iulii 1952 presbytere ordinato, fuit Rector Pontificii Instituti Biblici ab anno 1969 usque ad annum 1978 et Pontificiae Universitatis Gregorianae ab anno 1978 usque ad insequentem annum.

Die 29 Decembris 1979 Martini archiepiscopus Mediolani creatus est et usque ad mensem Iulium 2002 mansit. Cum ab instituto opere discedit seque in Hierosolymam recipit et Bibliae studuit, sic paratus, ut videbatur, ut quicumque accidisset casus, hunc quieto et aequo animo ferret.

Anno 2000 Praemium Princeps Asturiarum scientiarum socialium accepit.

Nam dicitur Martini, qui tamen morbo Parkinson laborante est, anno 2005 praecipuus adversarius Iosephi Ratzinger in conclave fuisse, in quo Ratzinger papa cum nomine Benedictus XVI electus est.

Cardinalis Martini cum Ioanne Paulo II, Mediolano visitante, anno 1984

Die 29 Iulii 2007 in diario oeconomico Italico "Il Sole 24 ore" (id est Sol 24 horae) Martini, insubmisse, reprehendit Motum Proprium papae Benedicti "Summorum Pontificum" quod decernit missam in formula prae-conciliare (accurate missam Tridentinam secundum Sancti Pii V ritum) rursum licere

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!
Religiosi Ecclesiae Catholicae
Albi | Augustiniani | Barnabitae | Benedictini | Camilliani | Canonici Augustiniani | Carmelitae | Carmelitae Discalceati | Carthusiani | Cistercienses | Claretiani | Comboniani | Dominicani | Eudistae | Filii Amoris Misericordis | Franciscani | Iesuitae | Lasalliani|Legionari Christi | Mercedarii | Oratoriani | Passionistae | Praemonstratenses | Rosminiani | Societas Parisiensis missionum ad exteras gentes | Salesiani | Scalabriniani | Servi Mariae| Servi Iesu et Mariae | Spiritani | Trappistae | Trinitarii | Ursulinae | Vincentiani