Ius canonicum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ius canonicum est corpus regularum legumque quae disciplinam doctrinam gubernationemque Ecclesiarum Christianarum, praesertim Catholicae et Orthodoxarum necnon Communionis Anglicanae, regunt. Primitiis ad res ecclesiasticas intestinas tantum, tempore procedente tamen ad alias res, etiam ad dogma et res terrestres, spectat. Fontes auctoritatum per aeva mutantur. Auctoritas papae in Ecclesia Catholica gradatim auget.

Iuris canonici periti complures collectiones canonum conciliorum et decretales paparum per antiquitatem senescentem perque medium aevum incipientem compilaverunt, inter quos eminent praecipue Iohannes Scholasticus patriarcha Constantinopolitanus, cuius Synagoge canonum anno 570 vel circa ordine systematico graece digesta est, et Dionysius Exiguus Romanus, qui saeculo 6 incipiente canones graecorum conciliorum Latine vertit et in ordine chronologice digerit. Iohannes canones conciliorum tantum, sed Dionysius etiam decretales collegit. Collectio Dionysiana per longum tempus usa est nonnumquam revisa et aucta, ut cum Hadrianus I papa opus Dionysii amplificatum, quod Collectio Dionysio-Hadriana commune appellatur, petitum ad Carolum Imperatorem anno 774 mississet.

Saeculo septimo et sequentibus vigentibus clerici imprimis Hibernici libros poenitentiales de satisfactione criminum, partim in ius canonicum receptos, composuerunt. Canones conciliorum Hispaniorum Gallicanorum saeculo septimo digesta sunt in Collectione Hispana magnopere usa in Hispania et Gallia. Hae omnes collectiones chronologico ordine disposita incommodae usu erat, quare complura opera systematice digesta orta sunt, praesertim in Gallia, quibus eminent Collectio Vetus Gallica anno 600 vel circa scripta et Collectio Dacheriana anno 800 vel circa compilata.

Reformatores ecclesiae medio saeculo nono in monasterio Corbeia laborantes opera, quae Falsarias Pseudo-Isidorianas vocatur, falsas decretales paparum antiquissimorum necnon incorruptas decretales paparum recentiorum et canones conciliorum continentia finxerunt, ut ecclesiam et episcopos contra laicorum archiepiscoporumque temeritatem defenderent. Inter remedia erat facultas papam iudicialiter appellandi.

Burchardus episcopus Wormatiensis collectionem amplam et late disseminatam, quae Decretum vocavit, in viginti libros systematice digessit. Reformatores Ecclesiae Catholicae undecimi duodecimique saeculorum, qui Gregoriani interdum nomine Gregorii papae VII adepti vocantur, operam strenue dabant, ut ius canonicum emendarent. Inter compluria opera canonica huius temporis eminent Collectio canonum Anselmi episcopi Luccensis, Panormia (anno 1100 vel circa compilata) Ivonis episcopi Carnotensis, Polycarpus (anno 1111 vel post compilatus) Gregorii presbyteri cardinalis tituli sancti Chrisogoni. Complures nova vel inusitata quidem genera auctoritum in ius canonicum hae opera introduxerunt, ut scripta patristica et leges ex libris iuris Romani a Iustiniano imperatore promulgati. In Prologo suo, Ivo Carnotensis praecepta canones discordantes reconciliandi posuit.

Gratianus praecepta Ivonis ad usum in collectione sua, quae ille Concordia discordantium canonum, posteriores immo Decretum vocabant, anno 1140 vel pauca post transtulit. Secunda recensio huius operis (anno circa 1150 vel pauca ante compilata) ut summa iuris canonici primae millennii ab omnibus in scholis tribunalibus alibique accepta. Prima pars Corporis iuris canonici est.

Post opus Gratiani absolutum, decretales papales et canones conciliorum generalium ius canonicum novum ius creabant. Legis periti haud paucas compilationes huius generis legum congessebant, inter quas eminent collectiones in Corpus iuris canonici acceptae, videlicet Liber extra Gregorii papae IX anno 1234 promulgatus, Liber sextus Bonifacii papae VIII anno 1298 promulgatus, Constitutiones Clementinae Clementis papae V primum anno 1313 perlectae, iterum anno 1317 ab Ioanne papa XXII promulgatae necnon collectiones duo Extravagantium Ioannis Papae XXII scilicet et Communium, quas Ioannes Chappuis anno 1500 digessit.

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

  • Alphonsus M. Stickler (Augustae Taurinorum 1950), Historia iuris canonici: Institutiones academicae, vol. I: Historia fontium.
  • Codex Iuris Canonici