Verbum (grammatica generalis)
E Vicipaedia
Verbum (Graece λέξις) est minima orationis et scriptionis pars individua, quae proprium habet sensum.[1] In scriptione verbum a verbo spatio hodie distinguitur, in continua autem oratione verbum a verbo significatione dictionisque notis discernitur.
Index |
[recensere] De verbo definiendo
Notitia verbi adeo est involuta, ut definitione generali ad omnes linguas apta vix possit aperiri. Nec prodest verbum sine ulla oratione generali ad singulas linguas definire. Praestat igitur verbum ad certas proprietates exemplares definire, quas typologicas appellare consuevit aetas recentior. Praesertim typologia morphologica notione verbi nititur. Itaque linguas possumus in analyticas, syntheticas, polysyntheticas dividere secundum gradum compactionis verborum.[2]
Linguarum analyticarum proprium est quod verba structura interna carent, id est, (1) casu genere numero non declinantur nec modo persona tempore coniugantur; (2) quodque verbum uni tantum notioni respondet. Itaque munera grammatica praesertim verborum ordine "verbulisque" sive particulis inter partes orationis insertis signantur. Sententiarum constructio fit verbis tamquam insulatis[3] secundum certum carmen ordine dispositis. Celeberrimum exemplum linguae analyticae est Sinica. Ecce sententia "Omnes amici mei volunt ovum edere" Sinice:
| wŏ | de | péngyou | men | dōu | yào | chī | dàn |
| Ego | POSSESSIVUM | amic(us) | PLURALIS | omn(is) | cup(ere) | ed(ere) | ov(um) |
Linguarum autem syntheticarum talis est nota, ut verbum quodque ex lexicali constet stirpe variis affixis grammaticis declinata et coniugata. Huius generis linguae duas in formas dividi possunt pro gradu synthesis. In una, verba ita formantur, ut suffixa stirpibus et saepe aliis suffixis ordinatim agglutinentur. Finnica quam optimum praebet exemplum: Verbum kouluissammekin 'etiam in scholis nostris' ex quattuor morphematis grammaticis constat alterum alteri secundum certum ordinem suffixis, quorum cuique proprium est opus grammaticum:
| koulu | +i | +ssa | +mme | +kin |
| schola | PLURALIS | intra | nostra | etiam |
Sed nullae sunt purae linguae agglutinantes. Itaque stirpes suffixaque nonnumquam immutationibus (morpho)phonologicis deformantur, sicut Fin. lipuissammekin 'etiam in vexillis nostris' cui gradu consonantali commutato lippu 'vexillum' stirps subiacet:
| lippu → lipu | +i | +ssa | +mme | +kin |
| vexill(um) | PLURALIS | intra | nostr(um) | etiam |
In altera autem forma linguarum syntheticarum, suffixa artiore contactu stirpibus adhaerent ita ut determinatu difficilia sint confinia. Quod plus est, formae affixorum sunt involucra quaedam morphematum grammaticorum.[4] Ecce verba Latina amārēs et insulārum:
| am | ā | rē | s |
| 'amare' | CONIUGATIO I | CONIUNCTIVUS IMPERFECTUM |
ACTIVUM 2PERSONA SINGULARIS |
Lineamenta morphematum grammaticorum amārēs formae admodum bene discerni possunt. Insulārum autem forma magis est ambigua:
| insul | a | ˉrum |
| 'insula' | DECLINATIO I | GENETIVUS PLURALIS |
De -ārum enim forma non liquet, ā vocalis utrum declinationem primam an genetivum pluralem exponat. Idcirco ipsa vocalis ab longitudine sua vi et arte in tabella dirempta est.[5] Quo artificio quidem, quo munere morphologico quidque elementorum fungatur, articulatim exponitur, sed sunt alii quoque accessus intellegendi veluti hic: ā vocalem multiplicem exponendi functionem explere.[6]
Linguarum polysyntheticarum est proprium quod paene nihil interest inter verbum et sententiam. Itaque verba plerumque sunt longissima morphematum complexiones totam fere sententiam exponentes. Ecce verbum tuntussuqatarniksaitengqiggtuq 'nondum dixit se tarandros venaturum esse' Iupicae linguae (Escimaicae familiae):[7]
| tuntu | +ssur | +qatar | +ni | +ksaite | +ngqiggte | +uq |
| 'tarandrus' | 'venari' | FUTURUM | 'dicere' | 'non' | 'adhuc' | 3PERSONA SINGULARIS INDICATIVUS |
Linguae polysyntheticae etiam eo conspiciuntur quod ratione nituntur, quae incorporatio lexicalis appellatur, vocabulo incorporation ab Anglica lingua mutuato.[8] Qua ratione incorporandi, puta, obiectum syntacticum logicum (TUNTU 'tarandrus') velut in compage corporis verbi praedicati (SSUR 'venari') includitur ita ut tuntussur (quasi **tarandrovenari[9]) verbum compositum producatur.
[recensere] De verborum agnitione
Ecce sententia PATERNAVEMIMPETRAVIT, quae scriptura continua exarata est. Quisquis Latinam bene didicit statim sententiam recte intellegit perspicitque illam ex tribus constructam esse verbis. Animo possumus concipere agnitionem gradatim hoc modo fieri:
P (nil)
PA (nil)
PAT (nil)
PATE (nil)
PATER (pater NOM SG)
- NAVE (navis ABL SG)
-
- MIMPETRAVIT (repudiatur haec via, nam MIMPETRAVIT describi non potest)
- NAVEM (navis ACC SG)
-
- IMPETRAVIT (impetro PF IND ACT 3SG)
PATER NAVEM IMPETRAVIT. (bingo!)
[recensere] Notae
- ↑ De sensu videlicet lexicali agitur. Exempli causa, lupus et lupi eundem habent sensum lexicalem, cum vi autem grammatica differant.
- ↑ Sapir (1921).
- ↑ Linguae analyticae Anglice isolating languages appellantur (isolate, etymologice insulatus).
- ↑ Matthews (1972: 65-69); Spencer (1991: 50-51).
- ↑ Hoc artificio nixus est Hall (1946).
- ↑ Anglice multiple exponence (Matthews 1972: 82; Spencer 1991: 51).
- ↑ Payne (1997: 27-28).
- ↑ Baker (1988); Spencer (1991: 275-296).
- ↑ Quod compositum ab indole quidem Latina abhorret, at nihil obstat, quin Graece per incorporationem *ταρανδροθηρεύω 'tarandros venor' dicatur, siquidem μυοθηρεύω 'mures venor' habemus exemplum.
[recensere] Bibliographia
- Baker, Mark C. (1988) Incorporation. A theory of grammatical function changing. Chicago: University of Chicago Press.
- Hall, Robert A., Jr. (1946) Classical Latin Noun Inflection. Classical Philology 41, 84-90.
- Matthews, Peter H. (1972) Inflectional morphology. A theoretical study based on aspects of Latin verb conjugation. Cambridge: CUP.
- Payne, Thomas E. (1997) Describing morphosyntax: A guide for field linguists. Cambridge & New York: CUP.
- Sapir, Edward (1921) Language. London: Granada, 1982.
- Spencer, Andrew (1991) Morphological Theory. An Introduction to Word Structure in Generative Grammar. Cambridge, MA: Blackwell.

