Benitus Mussolini
E Vicipaedia
| Benitus Mussolini | |
|---|---|
| Benito Mussolini | |
| Natus | 29 Iulii 1883 Duae Viae in municipio Praesidio Domini Appi apud Forum Livii |
| Obiit | 27 Aprilis 1945 in vico apud Larium Lacum (Giulino di Mezzegra) |
Benitus Mussolini,[1] dictus Duce 'dux' (Italice: Benito Amilcare Andrea Mussolini; 1883–1945), fuit ab anno 1922 usque ad mortem dictator Italicus et dux factionis fascistae.
Index |
[recensere] Vita
Benitus Mussolini natus est Duae Viae (Italice: Dovia) in municipio Praesidio Domini Appi (Italice: Predappio) apud Forum Livii die 29 Iulii 1883, filius magistrae Rosae Maltoni et fabri Alexandri, qui ad honorem politicorum periti Mexicani Benito Juárez eo nomen Benito imposuit.
Ante Bellum Orbis Terrarum I iuvenis Mussolini, qui operam ut magister et postea diurnarius dederat, politicorum peritus Socialisticus fuit et etiam factionis diarii L'Avanti dux, sed anno 1915 a hac factione discessit quia, dum Factio Socialistica pace, Mussolini invicem bello contra Germaniam et Imperium Austro-Hungaricum favebat.
Post bellum, accurate Mediolani die 23 Martii 1919 novam factionem (Fasci di combattimento scilicet Latine Pugnae Fasces) condidit cui die 7 Novembris 1921 novum nomen Factionem Nationalem Fascisticam imposuit.
Post quam fascisti Romam die 28 Octobris 1922 processerunt, Mussolini a perterrito rege Victorio Emanuele III Praeses consilii ministrorum creatus est. Insequentibus annis (1923–1925) Mussolini se gradatim dictatorem Italiae fecit et multi adversarii in exsilium (Petrus Nenni, Alexander Pertini, Iosephus Saragat, etc.) ire debuerunt et nomen suum etiam sceleribus contaminavit, exempli gratia, Iacobus Matteotti, Ioannes Minzoni (presbyter), Petrus Gobetti, Ioannes Amendola a fascistis necati sunt.
Die 11 Februarii 1929 Mussolini magnum exitum habuit cum subscriptae sunt a cardinale Secretario Status Petro Gasparri et ab eo concordantiae inter Civitatem Vaticanam et Italiam (Lateranensia pacta).
Anno 1938 Mussolini Adolfi Hitler exemplum consecutus est et vexationes et infames leges contra Iudaeos decrevit, quamquam multos annos inter amantes suas diurnaria et scriptrix Iudaica Margarita Sarfatti fuerat.
Post Adolfi Hitler victorias contra Poloniam, Norvegiam et Daniam, Nederlandiam, Belgicam et Luxemburgum die 10 Iunii 1940 Mussolini propter gloriae cupiditatem bellum Franciae et Imperio Britannico indixit.
Die 25 Iulii 1943, post quam civitates alligatae exercitum in litore siculo exposuerant et hanc insulam celeriter ceperant,Fascismi Magnum Consilium Beniti Mussolini imperium abrogavit, sed iam die 8 Septembris 1943 a Germanis ut dux Rei Publicae Socialis Italicae restitutus est.
Post cladem Germanicorum et Italicorum militum etiam in Italia septemtrionali die 25 Aprilis 1945 Mussolini cum amante Clara Petacci fugam e Mediolano in Vallem Telinam conatus est, sed iam die 27 Aprilis veste militis Germanici abditus in vico apud Larium Lacum (Giulino di Mezzegra) manibus militum qui contra potestatem suam et pro libertate pugnabant comprehensus est et insequenti die suplicio affectus est.
Postea cadaveres Mussolini, Clarae, et aliorum factionis fascisticae ducum in foro Laureto Mediolani suspensi sunt.
[recensere] Familia
Benitus Mussolini Rachelem Guidi die 17 Decembris 1915 in matrimonium duxit, quamquam iam a mense Ianuario 1910 cum ea more uxorio vivebat. Quinque fuerunt filii Rachelis et Beniti:
- Edda (1 Septembris 1910 - 9 Aprilis 1995)
- Victorius (27 Septembris 1916 - 13 Iunii 1997)
- Bruno (22 Aprilis 1918 - 7 Augusti 1941)
- Romanus (26 Septembris 1927 - 3 Februarii 2006)
- Anna Maria (3 Septembris 1929 - 25 Aprilis 1968)
[recensere] Inscriptio Fontis Monumentalis Brundisiani
- ANNO DOMINI MCMXL
- XVIII AB ITALIA PER FASCES RENOVATA
- VICTORIO EMMANUELE REGE ET IMPERATORE:
- BENITO MUSSOLINI DVCE
- PROVINCIA F[eliciter]. F[ecit].
[recensere] Vide etiam
[recensere] Notae
- ↑ Fons nominis: vide seriem librorum annis 1930 divulgatam ""Scriptores Graeci et Latini iussu Beniti Mussolini consilio R. Academia Lynceorum editi".
[recensere] Nexus externus
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Benitum Mussolini spectant. |

