Langobardia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Regio Langobardia
Vexillum Insigne
Vexillum regionis Insigne regionis
Imago regionis
Langobardia e Satellite
Indicia fundamentalia
Caput Mediolanum
Terra Flag of Italy.svg Italia
Area 23 857 km²
Numerus incolarum 9 973 386 (2012)
Spissitudo incolarum 405 incolae/km²
Numerus provinciarum 12
Provinciae Baretium, Bergomum, Brixia, Cremona, Laus Nova, Leucum, Mantua, Mediolanum, Modicia et Brigantia, Novum Comum, Papia, Sundrium
Numerus municipiorum 1.546
Inscriptio cursualis: Via Fabio Filzi, 29 - 20124 Milano - Tel. 02.67482.1
Situs interretialis: Situs publicus
Cursus electronicus: Littera electronica officialis
Res politicae
Praesidens Regionis Robertus Maroni (Foedus Septemtrionale)
Praesidens Consilii Regionalis [[]] ()
Factiones quibus rerum publicarum curatio mandata est PDL, Foedus Septemtrionale
Electiones
- praeterita 28, 29 Martii 2010
- futura 2015
Reas aliae
Nomen incolarum: Langobardici, Insubres, Lombardici
Tabulae geographicae
Sudivisiones Provinciarum
Collocatio Regionis in Italia

Langobardia (-ae, f.) (Italiane: Lombardia) est regio administrativa Italiae, circiter 9 973 400 incolarum, in Italia septentrionali sita, cuius caput Mediolanum est. Incolae Langobardici seu Insubres deinde Lombardici appellantur.

Regio accurate pars eius industriis, agro virisque opulentior est.

Insigne[recensere | fontem recensere]

Langobardia Regio[recensere | fontem recensere]

Langobardia Italiae septemtrionalis regio est et in duodecim provincias dividitur; regionis locus princeps Mediolanum est, sed alia magna oppida Brixia, Modicia, Bergomum, Novum Comum, Baretium, Ticinum, Cremona, Mantua, Leucum et Laus Pompeia sunt. Helvetiae (accuratius Ticino ac Grisoniae pagis), Alti Athesis Tridentinaeque regionibus, Venetiae, Aemiliae et Pedemontio adiacet.

Langobardia in media Padana planitie est et vicinos Alpium montes, valles collesque etiam comprehendit; Padus, Ticinus, Addua et Mincius gravissima flumina sunt, cum Benacus, Verbanus, Larius et Sebinus lacus commemorandi sint. Caelum paene mediterraneum est.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Langobardia in Italia incolis frequentissima et ditissima regio est. Frumentum, zea, oryza et pabulum coluntur, quia haec regio magnis fossis inrigatur; boves et sues aluntur; caseus et vinum effunduntur. Alpina opera in electricam vim aquae motus vim mutant, ergo divitiae fabricis gignuntur: opificii textilibus, machinis, ferro, chemicae, medicamentis, sucis infectoribus, purgando oleo vivo, alimentis, ephemeridibus, libris, calceamentis et supelectilibus student. Mercatura et divitiarum administratio cum subvectionibus et cautionibus excoluntur; itinera et ambulationes in lacuum et montanas urbes fiant.

Historia[recensere | fontem recensere]

Aetate quae ante hominum memoriam acta est Langobardia iam incolebatur, sed quinto saeculo a.Ch.n. a Gallis et postea in anno 222 a Romanis occupata est; post deletum Romanum imperium, septimo saeculo p.Ch.n. venerunt Langobardi, e quibus regio nomen accepit. Nono saeculo Langobardi a Francis profligati sunt et Langobardia Sacri Romani imperi pars facta est; duodecimo saeculo Langobardae civitates imperatori obsteterunt ut suis legibus uterentur et postea Mediolanum in dominorum potestatem cecidit: quarto decimo saeculo Mediolanensis ducatus in Italiam septentrionalem pervasit et paene totam Langobardiam continebat.

Quinto decimo et sexto decimo saeculis Mediolani ager minor factus est et inter 1535 et 1700 annos a Hispanis rectus est. Langobardia in manus Austriae duodevicesimo saeculo et Francogalliae ineunte undevicesimo saeculo devenit; inter 1815 et 1859 annos Austria rediit, sed postea Langobardia Pedemontio inclusa est et Italiae coniunctae regio fieri potuit. A die 2 Iunii 1946, cum, suffragio populari indicto, Itali pro Re Publica contra Monarchiam suffragati essent, Italia Res Publica facta est.

Langobardus index
vexillum  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
area 23.857 chiliometra quadrata
cives 9.600.000 incolae
densitas 402 incolae in singula chiliometra quadrata
provinciae 12
municipia 1.547
altissimus mons 4.052 metra

Geographia politica[recensere | fontem recensere]

Provinciae Langobardicae[recensere | fontem recensere]

Loci principes provinciarum[recensere | fontem recensere]

Anno 2004, nova provincia creata est Modicia et Brigantia (sola meridionalis pars Brigantiae ad provinciam pertinet), cuius caput Modicia, Italice Monza est.

Geographia physica[recensere | fontem recensere]

Flumina[recensere | fontem recensere]

et cetera.

Navicula[recensere | fontem recensere]

Navicula[1] (alia nomina: Navicla[2], Navigia[3]) in Langobardia sunt canales artificiales pro agricultura et pro navigationibus.

Provincia Mediolanensis[recensere | fontem recensere]

Mediolani et in Provincia Mediolanensi (Navicula Mediolanensia):

Provincia Papiensis[recensere | fontem recensere]

Papiae et in Provincia Papiensi:

Provincia Cremonensis[recensere | fontem recensere]

Cremonae et in Provincia Cremonensi:

Provincia Mantuana[recensere | fontem recensere]

Mantuae et in Provincia Mantuana:

Provincia Brixiana[recensere | fontem recensere]

Brixiae et in Provincia Brixiana:

Provincia Bergomas[recensere | fontem recensere]

Bergomi et in Provincia Bergomati:

Lacus[recensere | fontem recensere]

Montes[recensere | fontem recensere]

Valles[recensere | fontem recensere]

Planities[recensere | fontem recensere]

Regiones et parva territoria[recensere | fontem recensere]

Opera publica[recensere | fontem recensere]

  • Fossa Villorensis, Italice canale Villoresi
  • Fossa Navigabilis Magna, Italice Naviglio Grande
  • Martesanae Fossa, Italice Naviglio della Martesana
  • Lacuum "automobilis" Via strata, Via curribus motoriis pervia, Italice Autostrada dei Laghi
  • Serenissima "automobilis" Via strata, Via curribus motoriis pervia, Italice Autostrada Serenissima
  • Solis "automobilis" Via strata, Via curribus motoriis pervia, Italice Autostrada del Sole

Fines[recensere | fontem recensere]

Regiones[recensere | fontem recensere]

Civitates[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Langobardiam spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]