Fridericus Borromaeus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vexillum generale cardinalis
Fridericus Borromaeus
Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae
archiepiscopus Mediolani
Natus 16 Augusti 1564
presbyter ordinatus 1593
episcopus nominatus 24 Aprilis 1595
Cardinalis promulgatus 18 Decembris 1587
a papa Sixto V
Mortuus 21 Septembris 1631
Pagina officialis Sanctae Sedis

Fridericus Borromaeus [1] (natus Mediolani die 16 Augusti 1564 - obiit die 21 Septembris 1631), consobrinus Sancti Caroli Borromaei fuit cardinalis Italicus et archiepiscopus Mediolani ab anno 1595.

Cardinalis Fridericus Borromaeus et presbyter dominus Abundius. Imago a Gogin picta in editionem anno 1840 operis Alexandri Manzoni Promissi Sponsi

Vita[recensere | fontem recensere]

Fridericus Borromaeus studuit theologiae ac iuri Papiae. Anno 1587, viginti tres annos natus, cardinalis a papa Sixto V creatus est.

Die 24 Aprilis 1595 archiepiscopus Mediolani factus est.

Fridericus anno 1609 praeclaram bibliothecam Ambrosianam condidit et in Arona apud Lacum Verbanum magnum monumentum ad honorem consobrini eius Sancti Caroli Borromaei aedificare fecit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. cfr. www.araldicavaticana.com