Navis petrolearia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Superpetrolearia vacua in portum Genadensem veniens.

Navis petrolearia sive olearia[1] est navis cisternata accomodata ad vehenda petroleum et subfructus (benzinum). Ad transportanda alia liquida, naves alias nuncupationes habent: naves methanariae naves gasium naturale vehentes, naves butanariae naves butanum vehentes, chemicoploia naves chemica producta vehentes nuncupantur. Petroleariae etiam naves cisternatae aut supercisternatae maximae nuncupantur.

Petroleariae seu oleariae fundamentale elementum in mundano petrolei commercio repraesentant; aliquae giganteas magnitudines attingunt, veram provocationem ad ingeniarios repraesentantes. Hae naves etiam notae sunt propter petrelaeocēlidas quas petroleariae causant.

Kalendis Septembribus anni 2013, datorum repositorium maritimum 17 476 petroleariarum activarum in toto orbe terrarum computavit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lexicon Latinum Morgan

`