McDonald's
E Vicipaedia
McDonald’s est societas popinaria origine Americano (exactius ex CFA) ubi patatae frictae[1], potationes lacteae et Cocae-Colae et in primis panicelli resegmine bubulo atque aacetariis praediti, qui vulgo Big Mac vel Magni Maci vocantur, et nonnulla alia cibaria venum dantur. Emptoribus cibum non diu expectandum est. Quare eiusmodi negotia popinaria etiam "cibus celer" vocantur quod Anglophoni fast food dicunt. Ita apud McDonald’s etiam ex autocinetis cibaria emi possunt.
In omni orbi terrarum cibaria societatis plus minusve sunt similia, nonnullis differentiis regionalibus exceptis. In Germania et Italia, exempli gratia, etiam cervisia apud McDonald's praebetur. In terra, autem, a qua societas originem ducit, non venditur.
Insigne popinarum est magna littera "M" flavo colore, nonnumquam appellata "arcus aurei" (Anglice the golden arches).
[recensere] Libellus
In anno 1986, London Greenpeace[2], parva caterva oecologista Londonii libellum edit in societatem popinariam cum titulo "Quod non decet apud McDonald's: quaecumque nolunt ut sciatis". Libelli distribuuntur accusantes McDonald's malo cibo vendito, servitio ministrorum, modis vendendi insanis in pueros, modis immanibus in animalia, dissipatione et contaminatione involucrorum quae deiecit societas, quae delent partim silvas Americae Meridionalis.
[recensere] Notae
- ↑ Hac in pagina Germanica fortasse iocosum vocabulum etsi perperam scriptum "terrestria poma fricta" inveniri potest.
- ↑ (Latine: Londinii viridis pax)
[recensere] Nexus externus
| Vicimedia Communia plura habent quae ad McDonald's spectant. |

