Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Mahometus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina de conditore religionis Islamicae explicat. Si nomen Mahumetus quaeris, vide Mahometus (nomen).
Propheta Mahometus; ex Apocalypsi Mahometi, 1436, Herat. Opus in thesauro Bibliothecae Nationalis Francicae (Lutetiae) invenitur.

Mahometus (Arabice: محمد muḥammad), seu Muhammadus, Mahumetus, Machometus, Mahometes (-is, masc.),[1][2] vel Maometus,[3] et multa alia nomina, fuit religionis Islamicae conditor, quem Musulmani credunt ultimum Dei (Arabice: الله‎ Allāh) nuntium prophetamque fuisse et ultimum legiferum in serie prophetarum Islamicorum, et quem plurimi Musulmani[n 1][4] credunt ultimum prophetam ut docet Alcoranus (33:40–40), cui traditus sit Alcoranus, Gabriele Archangelo ei verbum Dei nuntiante. Musulmani ergo eum putant restitutorem primae fidei incorruptae et monotheisticae Adae, Noe, Abrahae, Moysis, Iesu, et aliorum prophetarum.[5][6][7]

Natus est Meccae anno fere 571, et mortuus Medinae, in Arabia occidentali, die 8 Iunii 632. Ipse fuit Abdullachi et Aminae filius, cui fuerunt nonnulli liberi, inter quos Fatima Zahra filia.

Fontes[recensere | fontem recensere]

De nullo magnorum religionis auctorum Orientis tanti nuntii exstant quam de Mahometo[8], qui quidem aut a fidelibus conscripti sunt, ut Mahometum prophetam annuntiarent, aut ab inimicis (Christianis), qui eum "corruptorem" recusarent. Fontes principales sunt:

Alcoranus[recensere | fontem recensere]

In vita Mahometi indaganda Scientia Islamica Alcoranum semper fontem fundamentalem duxit.

Secundum traditionem Islamicam Alcoranus a quibusdam Mahometi sectatoribus ipso ab initio (circiter ab anno 610) litteris mandatus est, primo in foliis solutis (ṣaḥīfa, Pl. ṣuḥuf / ‏صحف , صحيفة ‎ / ṣaḥīfa, Pl. ṣuḥuf), maxima ex parte in pergamena sive in animalium pelli (raqq /riqq / ‏رقّ ‎). Haec corpus maṣāḥif (ex Sing. muṣḥaf ‏مصاحف , مصحف ‎ / maṣāḥif, muṣḥaf) nominatum est. Studiosi Islamici non consentiunt, utrum ipse propheta Alcoranum composuerit an compositio sub primo calipha Abu Bakr as-Siddiq (632-634) facta sit. Fontes autem in hoc conveniunt Alcoranum ab Uthman ibn Affan (653-656) canonizatum esse, exemplis discrepantibus deletis.

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Histora Alcorani

Mahometus ipse in Alcorano quater nominatur:[9]

  • Sura 3,144: Et non est Mahometus nisi legatus; iam praeterierunt ante eum legati.
  • Sura 33,39: Non est Mahumetus pater ullius ex viris vestris, ita ut non possit ducere uxorem illius, sed est Legatus Dei, et sigillum Prophetarum.

Uterque versus attestatur Mahometo persuasum fuisse se prophetam esse, qui nuntium prophetarum priorum continuaret perficeretque.

  • Sura 47,2: Qui vero fideles fuerint, et fecerint recta, et crediderunt in id, quod demissum fuit super Mahumetum (et ipsum est veritas a Domino eorum), expiabit ab eis mala eorum, et rectificabit intentionem eorum.
  • Sura 48,29: Mahumetus est legatus Dei; qui vero sunt cum eo, feroces sunt contra infideles, misericordes inter se.

Ut versus demonstrant, Mahometus credidit se nuntium salvificum annuntiare, qui ipsum sectatoresque ab "infidelibus" (kuffār) distingueret.

Exegesis Alcorani (tafsīr)[recensere | fontem recensere]

Interpretationes multorum Alcorani versuum (tafsīr) indicia praebent, quae ad vitam Mahometi pertinent. Interpretes res gestas revelationis (‏أسباب النزول‎ / asbābu ’n-nuzūl) in quibusdam versibus inventas collegerunt ac disputaverunt, ex quo particularis exegeseos Alcorani ramus ortus est, qui nullos nisi illos versus tractat, quorum revelatio ad certas vitae Mahometi res gestas refert.

Sira[recensere | fontem recensere]

Mahumeti litterae ad Muqawquis datae

"Vita Mahometi" (Sira) ab Muhammad ibn Ishaq conscripta, quae ab Ibn Hischam redacta ac suppleta exstat, est fons traditionis profanae. Auctor multos nuntios antiquiorum fontium, qui a saeculo septimo repetunt, suscepit. Historiographi posteriores - sicut al-Tabari in sua "Historia Mundi" - citeriores nuntios primordiales in "Vita Mahometi" non comprehensos acceperunt. Etiam quidam nuntii ab 'Urwa ibn az-Zubayr ibn al-'Awwam († circa annum 712) litteris mandati, quas ad Omayadarum Caliphum ʿAbd al-Malik ibn Marwān dedit, res singulas de religionis Islamicae primo tempore magni momenti amplectuntur. Qui nuntii in "Historia Mundi" supradicti al-Tabari, ut Hischam, 'Urwae filius, eos tradiderat, comprehensi sunt. Authenticitas eorum a studiosis hodiernis non dubitatur.[10]

Bella (maghazi)[recensere | fontem recensere]

Praeter biographiam aliud genus litterarium vitam resque gestas Mahometi tractat, scilicet sic dictae litterae "maghazi", in quibus bella prophetae, postquam Medinam confugerat, usque ad mortem per annos singulos describuntur. Opus huius generis maximi momenti ab al-Waqidi conscriptum est, qui usque ad annum 823 Bagdati operatus est. Opus tribus voluminbus anno 1966 typis Arabicis exscriptum est.

"Libri classium" (kutub al-ṭabaqāt)[recensere | fontem recensere]

Quartum genus historiographicum sunt sic dicti "Libri classium" (kutub al-ṭabaqāt); non res singulis annis gestas enarrant, sed argumenta secundum annos, quibus quaeque persona descripta ad religionem Islamicam convertit (sahaba), distributa sunt. Initium huius operis origini, vitae rebusque gestis Mahometi dedicatum est. Notissimum huius generis opus a discipulo supradicti al-Waqidi, Muhammed ibn Sa'd, conscriptum est, qui ex Basra oriundus anno 845 Bagdati mortuus est.

Vita Mahometi[recensere | fontem recensere]

Tempus antequam Mahometus propheta ingressus est (571–609)[recensere | fontem recensere]

Nativitas Mahumeti prophetae. Ex Jami' al-Tavarikh (Latine fere: Historia universalis), conscripta a Raschid ad-Din, Irania (Tauris), circiter A.H. 714 / A.D. 1314–1315, atramentum, pigmenta coloris et aurum in charta. Edinburgh University Library (MS Arab 20, folio 42r), Cat. 6. Exemplari nativitatis Christi mutato tres feminae Sanctos Magos supplent. Prophetae avus ʿAbd al-Muttalib (dextra) Iosephum supplet.
Mahometus adulescens a monacho Bahira cognoscitur. Pictura minima ("miniatura") ex Jami' al-Tavarikh a Raschid ad-Din conscripta, Irania (Tauris, 1307). Edinburgh University Library.
  • Mahometus circa annum 570 in urbe Arabica Mecca ex nobilissima gente Corasina ortus est, pauper tamen, quod pater eius Abdullah antequam Mahometus natus erat, mortuuus est; familia ex Mahometi proavo ‏Hascem appellabatur Hascemita. Exactus dies ac annus natalis incerti, cum fontes varia et repugnantia tradant. Traditio Islamica Mahometum saepe "anno elephantis", qui dicitur, natum esse vult (circiter 552-554), quod autem verisimile non est[11]. Iam historicus Islamicus Ibn al Kalbi (mortuus anno 819) annum 570 proposuit.[12]
  • Sex annos natus Mahometus matrem Aminam amisit. Deinde apud avum ʿAbd al-Muttalib, eo mortuo sub patruii Abu Talib filiorumque tutelam venit. Amina pagana mortua est. In antiquissimis Hadit-anthologiis pluries narratur Mahometum sepulcrum matris visitavisse et Deum, ut ei daret veniam, oravisse. Quapropter, ut exegesis Islamica putat, sura 9,115 relevata est:[9]
Non est Prophetae, neque eorum, qui sunt fideles, ut veniam precentur pro associantibus, quamvis sint participes propinquitatis id est cognati, postquam innotueris eis, quod hi sint habitatores Tartari.
  • Adulescens pastor, postea commeatuum in Syriam (i.e. Imperium Romanum Orientale) particeps fuisse dicitur. In itinere monacho Bahīrā obvium datum esse traditur, qui sigillum prophetiae inter Mahometi umeros vidisset, de quo et in litteris Syro-Christianis saeculi noni[13] et in narrationibus Islamicis (qiṣaṣ al-anbiyāʾ') mentio facta est.
  • Mahometus, antequam primas revelationes percepit, traditiones polytheisticas populi sui sequebatur. Hoc spatium temporis Arabice Dschāhiliyya vocatur. Religiones monotheisticae autem (Iudaismus et Christianismus) magis magisque in Arabiam intrantes verisimiliter ad Mahometum pertinebant.[14] In Mahometi vita (Sira) a Muhammad ibn Ishaq conscripta Mahometum tum noto Zaid ibn ʿAmr occurrisse narratur; Mahometum illi Zaid carnem victimarum, quae idolis litata esset, obtulisse; quam Zaid repudiosam reiecisse. Ex illo die Mahometum idolis non iam sacrificavisse.[15] Id apud posteros ab al-Buchari usque ad adh-Dhahabī saepius narratum est.[16]
  • Sub annum 595 divitissima mercatoris vidua nomine Chadige (555?–619), cui Mahometus operam navabat, ei nupsit. Chadige ex nobili gente Corasina ʿAbd al-ʿUzzā orta iam duo maritos habuerat et Mahometo 15 annis maior erat. Ita Mahometus pecuniae curis liberatus et in statum liberalem collocatus est. Sura 93,6-7 huius rei mentionem facit:[9]
Nonne (Deus) invenit te orphanum, et suscepit te, et invenit te pauperem et ditavit te?
  • Chadige prima erat, quae Mahometi nuntio credidit; in historiographia Islamica ideo prima musulmana Meccae habetur.
  • Ex Chadige Fatima nata est, quae est mater stirpis Mahometi.
  • Primi Musulmani post Chadigem secundum traditionem Islamicam erant Ali ibn Abi Talib et Abu Bakr, primus calipha, postquam Mahometus mortuus est.

Tempus, quo Mahometus Meccae prophetizavit[recensere | fontem recensere]

Mahometus discipulos adloquitur, in libro manuscripto saeculi septimi decimi Albirunii operis al-Āthār al-bāqiya depicta est.

Temporis primarum revelationum fons maximi momenti est Sira (Vita Mahometi) ab Ibn Ishaq scripta, quae in pluribus variantibus exstat. Mahometus quotannis unum mensem in monte Hira prope Meccam versari solebat, ut ibi paenitentiam ageret. Sub annum 610 ei archangelus Gabriel apparuisse dicitur, ut Mahometus ipse affermavit. Secundum Ibn Ishaq prima revelatio in somnio facta est, qua Mahometus ad recitationem versuum hortatus sit.

Primi quinque versus surae 96 principium revelationum sive Mahometi prophetiae esse dicuntur. Alii surae 74 versus 1-7 ut primos ponunt.[17] Illo tempore Mahometus circiter 40 annos natus erat. Etiam sura 10.17 hoc modo intellegitur:[9]

Iam porro moratus sum inter vos aetatem quadriganta annorum ante illum (i.e. Alcoranum).

Versio Latina verbum Arabicum ʿumuran, quod ad ad litteram "tota aetate" valet, "quadraginta annorum" exprimit ita interpretationem usitatam Islamicam sequens.

Mahometus ante Kaʿba (Pictura Turcica, saec. 16). Vultus Mahometi non depingitur.

Initio, fere usque ad annum 614 - ut supradictus 'Urwa caliphae ʿAbd al-Malik ibn Marwān nuntiavit –, primores Corasini Mahometi doctrinas, quas et publice et secreto ("sirran") pervulgavit, passi sunt. Cum autem idolatriam et polytheismum maiorum agressus est, multi ei restiterunt. Res eo venit, ut Mahometus ipse sectatoresque eius iniuriam passi sint. Cum maxima musulmanorum pars ad societatis ordinem sic dictorum „mustaḍʿafūn“ pertinerent, qui victus suos mercando quaerebant, etiam a negotiis impediti sunt, ne amplius Meccae vivere possent. Mahometus, cui Meccae domus Arqam ibn Abi Arqam praesidio fuit (cira annum 614), quosdam sectatores in Aethiopiam, ubi erat Meccanorum locus mercatorius, emigrare iussit (circa annum 615).

Ab historiographis primi musulmani dividuntur in eos, qui ante Mahometi in domum Arqua ingressum ad Islam converterunt, alios, qui tempore, quo ibi moratus est, et illos, qui in Aethiopiam emigraverunt.[18]

Tempus Meccae inter 616–622 vix demonstrari potest, quod aliae relationes alia narrant. Ex suris Meccae scriptis colligi potest, Mahometum se populi "monitorem" (naḏīr, Arabice ‏نذير‎) censuisse (38,70) et quaedam officia religionis introducere studuisse:

Iam felices sunt fideles, qui in sua oratione sunt sese humiliantes, et qui sunt ab inani futilique sermone procul recedentes et qui sunt eleemosynam facientes et qui sunt mutones suos custodientes non utentes illis, nisi erga uxores suas aut quod possederunt dexterae eorum (i.e. erga ancillas suas) ... ( 23,1-6).[9]

Ascensus in caelum et iter nocturnum Hierosolyma[recensere | fontem recensere]

Mahometi iter nocturnum in equo suo, Buraq; Folium ex exemplo operis Bustan poeatae Persici Sa'di (datatio: 1514)

Historiographia Islamica tempore, quo Mahometus Meccae versatus est, duas res factas esse vult, quibus vita moresque eius posteris clare demonstrarentur:

  • Ascensus (al-miʿrāǧ) a sanctuario Kaʿba in caelum die 27 mensis Ramadan, qui 18 menses, antequam in urbem Yathrib (quae postea Medina nominata est) discessit, et
  • sic dictum iter nocturnum (al-isrāʾ) Hierosolyma, quod 17 dies ante Hegira factum esse dicitur.

Sive ascensus sive iter nocturnum saepissime in fontibus tranctantur, varie tamen et contrarie. Traditio Islamica ambas res in unum colligere studet Mahometum iter nocturnum Hiersolyma fecisse, ubi in caelum ascendisset.

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Ascensus Mahometi in caelum

Ex tempore, quo calipha Abimelech (ʿAbd al-Malik ibn Marwān) Tholum Saxi in Monte Templi urbis Hierosolymorum aedificavisset (691), sanctuarium sive oratorium remotissimum (al-bait al-muqaddas aut al-bait al-maqdis) in sura 17,1 memoratum cum Hierosolymis sive cum Meschita Distantissima (al-masǧid al-aqṣā) paucis annis post erecta aequavisse videtur. In Tholi Saxi titulis temporis Omayadarum, qui ex solis versibus Corani exstant, sura 17,1 deest.[19] Ceterum etiam in meschita Al-Aqsa hic versus non nisi in inscriptione saeculi undecimi invenitur.[20]

Fuga ex Mecca[recensere | fontem recensere]

Iter Mahometi prophetae; folium operis Majma' al-tawarikh (Compendium Historiarum), circa annum 1425; Timurid. Herat, Afgania. In The Metropolitan Museum of Art.

Variis ex causis Mahometus colloquia cum incolis urbis Yathrib seruit ad cognoscendum, si ibi sedem collocare posset: Religione poytheistica offendenda - etsi al-Kaaba, sanctuarium Arabiae gravissimum, agnovit - sibi multos inimicos fecerat; foedus cum incolis urbis Ta'if ad irritum ceciderat; multi sectatores fugati erant; tandem patronus Abu Talib et Chadige uxor mortui sunt (sub annum 619). Quidam nobiles urbis Yathrib, cui postea nomen Medina (plenius: "madīnat an-nabiy", Latine: "urbs prophetae") data est, Mahometo et sectatoribus eius praesidium obtulerunt, quod inter annos 621–622 foedere ictum est.

Anno 622 vexatione augente Mahometus et sui Mecca exiverunt et Medinam fugerunt. Medinam cum advenissent, multi Mahometum secuti sunt. Ista fuga, Hegira appellata, est initium Islamici calendarii. Adventus in Qubā' prope Yathrib sita postea in duodecimum Rabi’ primi anni lunaris calendarii Islamici (dies 24 Septembris anno 622) constitutus est. Anni subsequentes ex anno 622 numerantur et anni Hegirae vocantur. Ergo annus 631, exempli gratia, est Annus Hegirae decimus (saepe scriptus "10 AH") in Islamico calendario.

Prius tempus, quo Mahometus Medinae prophetizavit[recensere | fontem recensere]

Societas Yathrib urbis, quae nunc Arabice al-Madina (Medina) vocatur, tempore Hegirae aliter ac Meccae constituta erat. Incolae ad civitates gentesque inter se contrarias Aus et Chasradsch pertinebant. Praeterea erant variae Iudaeorum gentes, inter quas Banu n-Nadir, Banu Quraiza et Qaynuqa' plurimum potuerunt, deinde nonnulli urbis incolae, qui iam ante Hegiram Musulmani facti quique "adiutores" (al-Ansar) appellati sunt, postremo ii Mahometi sectatores, qui cum eo Mecca fugerant et "emigrantes" (Muhadschirun) nominati sunt. Aliae sedes Iudaicae erant a Medina in septentriones versae apud Khaibar.

Initio Mahometus omnes incolas in unam societatem (Umma) coniungere studebat. A sic dicto Pacto Medinensi, quod ad litteram in prophetae biographia ab Ibn Ishaq conscripta servatum est quodque a studiosis, quamvis datatio disputetur, verum agnoscitur, non solum omnibus Musulmanis et Iudaeis eadem iura praebentur, sed etiam religiones agnoscuntur. Iudaei una cum fidelibus (id es Musulmanis) Ummam constituunt: "Iudaeis est ipsorum religio (dīn), Musulmanis ipsorum".

"Ansar" et "Muhadschirun" iisdem iuribus gaudent. Se ipsum autem Mahometus hoc in pacto "legatum Dei" et "prophetam" vocat.

Diserte et plane pacto exclusi sunt polytheistae ("al-muschrikūn"). Quomodo pactiones cum Iudaeis, quarum historiographia Islamica mentionem facit, circa singula conscriptae fuissent, nescitur, quod conditiones varie traduntur. Tales pactiones autem inter Mahometum et Iudaeis exstitisse a studiosis ponitur.[21]

Initio Mahometus ad distinctam segregationem ab aliis "possessoribus scripturae" („ahl al-kitāb“) annixus esse non videtur; iam Sura 109 ("Infideles") Meccae relevata religiones "aliorum" agnoscit:[9]

O Infideles! Non colam, quod colitis (…) Vobis religio vestra et mihi religio mea.

Inimici Mahometi illius temporis erant polytheistae, quos iam Meccae oppugnaverat.

Directio orationis mutata[recensere | fontem recensere]

Primi de Mahometi vita fontes unanime referunt eum, dum Meccae vivit, in orando inter Cabae angulos meridianum orientalemque stetisse, ubi erat lapis niger. Ita se simul ad sanctuarium Meccanum et - ut Iudaei et Christiani - ad Hierosolyma (bait al-maqdis) inclinavit. 17 mensibus post migrationem, mense Radzabo, directio orationis (Qibla, Aarabice ‏قبلة‎) ab Hierosolymis ad Meccam mutata est.[22] Directio orationis secundum revelationem Surae 2, 143-146 mutata est.

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Quibla

Bella ("ghazawât") a Mahometo ac sociis gesta[recensere | fontem recensere]

Post hegiram - fugam Mecca in urbem Yathrib (sive Medinam) - Mahometus paulatim etiam militaris suorum dux factus est. Initio tum paucos asseclas a bello cohibuisse videtur[23], quod hic Alcorani versus primum post hegiram tempus commemorans attestatur:

(...) Continete manus vestras a proelio (...)(4,75)[9]

Denique ille versus revelatus est, quem exegesis Alcorani primam pugnandi potestatem esse putat:[24]

Concessum fuit iis, qui proeliantur (idest concessum fuit fidelibus, ut pugnent contra infideles), quod ipsi iniuste vexati sint ab illis. Et quidem Deus ad auxilium eorum est sane potens. (22,41)[9]
Imago Islamica demonstrans, quomodo Alcoranus Mahometo inter pugnam revelatus sit.

Bellum Meccanum plurimae incursiones in commeatus Meccanos anteierunt. Prima pugna inter Musulamanos et gentem Corasinam anno 624 apud Badr commissa est. Musulmani, qui agmen mercatorium ex Syria revertens opprimere studebant, a copiis Meccanis Abu Sufyan duce necopinati ex insidiis agressi sunt. Quamvis numero minores nec ad pugnam parati Musulmani victores prodierunt. De quo in Alcorano legitur:

Et iam quidem adiuvit vos Deus in Bedro, et vos inferiores eratis hostibus numero. (3,123)[9]

Mense Aprili eiusdem anni Mahometus gentem Iudaicam Banū Qaynuqāʾ, qui aurifeces ac mercatores in urbe vivebant, in Wādī al-Qurā – a Medina in septentriones versus –, postea in Syriam depulit.

De pugna apud Uhud commissa, qua Musulmani anno 625 a Meccanis victi sunt, longi versus ad fideles docendos confirmandosque relevati sunt; in sura 3,173 e.g. legitur:

Qui obaudierunt Deum et Legatum, postquam incidit illis ulcus in Ohod: illis, qui benefecerint ex eis et timuerint Deum, erit merces magna.[9]

Gens Iudaica Banū ʾl-Naḍīr,postquam diu sed frustra actum est -sedibus eorum obsessis, palmis a copiis Musulmanis succisis - mense Augusto anno 625 Medinae viciniam circiter 600 camelos secum ferens reliquerunt et primo in oasi Ḫaibar sedes collocaverunt, deinde, postquam Mahometus eos anno 628 etiam illinc exegit, in Syriam fugerunt. Tum Mahometus Ṣafiyyam, filiam ducis, quae praedam ceperat quaeque musulmana facta est, in matrimonium duxit. Omnis sura 59 (al-Ḥašr, Latine "congregatio"), ut in exegesi Alcorani putatur, de gente Banu Nadir expellenda narrat:[25]

Ipse (Deus) est, qui eiecit eos, qui fuerunt increduli de familia Libri (Iudaeos scilicet Nodeirenses) a domibus suis ad primam congregationem eorum in Syriam. (...) Et nisi scripsisset Deus super eos transmigrationem (idest nisi decrevisset eos ex Arabia in Syriam eiciendos) certe eos punivisset in hoc mundo, et ipsis in futuro saeculo erit tormentum ignis. Hoc, quia ipsi schisma fecerunt adversus Deum et Legatum eius. (...) Quod excidistis de palmis vel reliquistis illas stantes super truncos suos, fuit porro per voluntatem Dei. (59,2–5)[9]

Anno 627 copiae Meccanae cum sociis Medinam oppugnaverunt (quae oppugnatio in historiographia Islamica ġazwat al-ḫandaq, "bellum fossae", appellatur), sed frustra. Meccanis regressis gentem Iudaicam Banu Quraiza trucidari iussit, quod se in urbe defendenda - secundum traditionem Islamicam - non adiuvisset. Gens Banu Quraiza ab urbe Medina in austro-orientem versus agros coluerat.[26]

Dum urbs oppugnatur, gens Banu Quraiza formaliter recte egerat[27], Musulmanis ad fossam effodendam palas commodaverant[28], contra autem aggressores cibo instruxerant[29] et cum eis clam egerant.[30] Praeterea Mahometum ac asseclas a tergo adoriri moliti erant.[31]

Variae Alcorani surae "belli fossae" et gentis Banu Quraiza exstinctionis mentionem faciunt res gestas secundum Dei voluntatem factas praedicantes.

Et reppulit Deus eos, qui erant infideles (nempe coniuratos) cum furore suo, non obtinuerunt bonum ullum, sufficiens fuit Deus ad proelium fidelibus, nam est Deus fortis, praepotens. Et descendere fecit eos ex scripturalibus ex arcibus suis (nempe Coraidenses) et coniecit in cordibus eorum terrorem: partem eorum occidistis et captivastis partem eorum et hereditare fecit vos Deus terram eorum et habitacula eorum et facultates eorum et terram, quam numquam calcaveratis. Nam est Deus ad omnem rem potens. (33,25–27)[9]

Vide etiam suras 2,109; 5, 41; 5,52 et 8, 58, quas exegetae ad fortunam gentium Banū ʾl-Naḍīr et Banu Quraiza referunt.

Mahometus ex praeda inter alia Raiyḥānam accepit, quam concubinam habuit. Sunt, qui eam postea religionem Islamicam secutam esse velint.

Una cum gente Banu Quraiza etiam socii eorum, Arabes Banu Kilab ibn 'Amir, interfecti sunt. Unam ex feminis eorum, al-Naschāt (sive: al-Schāt) bint Rifā'a, Mahometus in matrimonium duxit, mox autem repudiavit. Cum feminae filiique Banu Quraiza in servitutem redacti sunt, de feminis filiisque Banu Kilab ibn 'Amir nihil certi notum est.

Al-Hudaibiya et Meccae expugnatio[recensere | fontem recensere]

Mahometus Meccam ingreditur (dextra). Sectatores eius idola Arabica ibi collocata delent (sinistra). Ex Mirzā Muḥammad Rafīʿ ("Bāzil") (1713-1781): Ḥamla-i-ḥaydarī (Impetus leonis [commentarius poeticus de Mahometo et quattuor primis caliphis][32]), Caspira 1808, Ms. suppl. pers. 1030 s. 305v in thesauro Bibliothèque Nationale Lutetiae[33].

Mense Martio anno 628 (anno sexto post hegiram) Mahometus una cum sectatoribus iter Meccam fecit, ut ibi parvam peregrinationem ('umra) conficeret. Cum autem a Meccanis impeditus sit, prope sanctuarium Meccanum apud al-Hudaibiya foedus initum est quinque conventa principalia comprehendens:

  • Indutiae biennii (secundum alios: decem annorum);
  • Securitas musulmanorum, qui posthac peregrinationem confecturi aut in regionibus meridianis mercaturi essent;
  • Securitas gentis Quraisch, qui in regionibus septentrionalibus mercaturi essent;
  • Traditio musulmanorum, qui patronis inivitis Mecca Medinam fugituri essent;
  • Renuntiatio parvae peregrinationis anno foederis facti, sed peregrinitationis fides anno sequenti.

Receptum Mahometi multi sectatores - imprimis traditionis profugorum causa - aegre passi sunt. Omnis sura 48 (al-Fath = eventus, victoria) de hac re agit, quae autem res gestas victoriam Mahometi fuisse affirmat, quod expugnationem oasis Khaibar, quae Iudaeis divitibus erat, comprehendit.

Oasi Khaibar mense Maio anno 628 expugnata Mahometus una cum 2000 sectatoribus mense Martio anno 629 Meccam iit, ut ibi peregrinationem parvam ('umra) conficeret. Quod Meccani conventa fregissent,[34] mense Ianuario anno 630 exercitus musulmanorum bene instructus Meccam expugnavit. Quod Mahometus unicuique, qui pugna abstinuit, securitatem praestitit, Mecca paene sine caede capta est; soli 28 Meccani pugnantes ceciderunt, alii fugerunt. Mahometus nonnullas hebdomades Meccae remansit, sanctuarium (Caba) purgavit, statuas deorum et in sanctuario et in domibus privatis amoveri destruique iussit. In urbis vicinia templa deorum al-Manât et al-'Uzza destruxit et gentes Beduinorum, ut religioni Islamicae se coniungerent, invitavit.

Gentes fortissimos circa Meccam viventes nomine al-Ta'if mense Ianuario anno 630 - quamvis magno labore (de quo sura 9,25–26) - subactae sunt.

Pristinus Mahometi adversarius nomine Abu Sufyân, qui ante Meccam expugnatam ad religionem Islamicam converterat, deam principalem al-Lât in Ta'if delevit.


Peregrinatio suprema et mors Mahometi[recensere | fontem recensere]

Prinicipalis Medinae meschita, ubi est sepulcrum Mahometi. Siderographia (saec. 19)

Anno 632 Mahometus peregrinationem supremam Meccam fecit, mense Martio ineunte cum asseclis Meccam advenit. In ritibus conficiendis singula caeremoniarum constituit etiam quosdam mores antiquos (qui ante religionem Islamicam exstiterunt) inserens.

Antequam Meccam ingrederentur, consuetis ritibus sese praeparavere. Ducebat atuem secum centum, seu ut alii scribunt, sexaginta et sex oves mactandas. Еt in itinere seorsim ab aliis incedebat (...). Sunt qui scribunt, quotidie in itinere Alcoranum super eum de coelo descendisse. Ingressus Meccam cum peregrinis, primus circuivit septies Caabam, ter velociter currens, quater auter pedetentim incedens. Deinde invisit montes Sapham et Meruan et vallem Minam et montem Araphat, ubi concionem ad populum habuit. Deinde regrediens in vallem Minam septem lapillos de more post tergum suum projecit, quibus diabolum lapidaret; et mox oves, quas adduxerat, immolavit ( ...). Deinde ad Caabam reversus septies iterum eam circumivit. Bibit etiam aquam haustam ex puteo Zamzam. Postea rediens in Minam, moratus еst ibi tribus diebus, projecitque quotidie contra diabolum tres lapillos, septies deambulando. (...) Deinde, praeparatis iis, quae ad reditum erant necessaria, iterum Cabaam circumivit, ac deinde Medinam versus iter suscepit.[35]

Secundum traditionem Islamicam Mahometus in monte Araphat suram quintam edidit, ut fidelibus quasi heredidatem relinqueret. Inter alia legitur:

Hodie perfeci vobis religionem vestram et complevi super vos gratiam meam, et placuit mihi tradere vobis religionem Eslam (id est: Islam) (5,4).[9]

Saepe etiam haec ultima verba, quae in Corano non inveniuntur, referuntur:

Vobis clara ac distincta reliqui; in quibus si permanseritis, numquam in errore eritis: Librum Dei ac Sunnam prophetae eius. Homines, audite verba mea et intellegite! Sciatis unumquemque Musulmanum esse Musulmani fratrem Musulmanosque inter ipsos fratres.[36]

Peregrinatio ultima, etiam "peregrinatio Islamica" dicta, rerum gestarum Mahometi culmen fuit. Medinam reversus administrationem bellorum sociis (sahaba) transtulit. Aegritudine subitanea affectus die 8 Iunii anno 632 in domo Aisa uxoris necopinatus mortuus est. Nuntio mortis Medinae perturbatio magna orta est, ut corpus eius - ut quidam historiographi narrant - totum diem neglectum iaceret, donec in domo Aisae sepultum est. Sepulcrum Mahometi – una cum sepulcro Abu Bakr et Umar ibn al-Chattab – hodie in „Meschita prophetae“, quae est Medinae meschita principalis, invenitur.

Mahometo mortuo Abu Bakr, qui mox Mahometum successit, inter alia hunc Alcorani versum recitasse dicitur:

Et non est Mahometus nisi legatus. Iam praeterierunt ante eum legati. An ergo si moriatur aut occidatur, convertemini super calcaneos vestros (id est: redibitis ad infidelitatem)? At qui conversus fuerit super calcaneos suos, non utique nocebit Deo quidquam, et mox remunerabit Deus gratias agentes (3,144).[9]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus
  2. Mahometes
  3. Dantis Alligherii, Divina Comoedia (1321). Hexametris latinis reddita. Ab. Abbate Dalla PiaZZA. Vicentino. Praefatus est et vitam piazzae. Adiecit. Carolus Witti. Lipsiae: 1845, sumptibus Ioannis Ambrosii Barth; Franciscus Petrarca, Invective Contra Medicum (1355). Edizioni Di Storia Litteratura. Roma, 1978, p. 15.
  4. http://www.alislam.org/books/truth/finality.html Finality of Prophet hood [sic] Hadhrat Muhammad (PUBH) the Last Prophet - Al Islam Interretiale.]
  5. Esposito (1998), p. 12.
  6. Esposito (2002b), pp. 4–5.
  7. Francis Edward Peters (2003), p. 9.
  8. R. Sellheim: Muhammeds erstes Offenbarungserlebnis. In: Jerusalem Studies in Arabic and Islam 10 (1987), p. 3
  9. 9.00 9.01 9.02 9.03 9.04 9.05 9.06 9.07 9.08 9.09 9.10 9.11 9.12 9.13 Alcorani textus universus ex correctioribus Arabum exemplaribus ... descriptus ... auctore Lodovico Marracci, Patavii 1698
  10. R.G. Khoury: Les sources islamiques de la "Sira" avant Ibn Hishām (m.213/834) et leur valeur hitorique. In: La vie du Prophète Mahomet. Colloque de Strasbourg (Octobre 1980) Presses Universitaires de France 1983. p. 7–29 (Fontes antiquissimos enumerat).
  11. Lawrence I. Conrad: Abraha and Muhammad. Some observations apropos of chronology and literary topoi in the early Arabic historical tradition. In: Bulletin of the School of Oriental and African Studies (BSOAS), 50 (1987), S. 225–240; M. J. Kister: The Campaign of Ḥulubān. In: Le Museon 78 (1965), p. 425-436; Ella Landau-Tessaron: Sayf Ibn ʿUmar in Medieval and Modern Scholarship. In: Der Islam 67 (1990), p. 12
  12. Hartmut Bobzin: Mohammed. Monaci 2000, p. 40 ss.
  13. Sidney H, Griffith: The Prophet Muḥammad: his scripture and his message according to the christian apologies in Arabic and Syriac from the first Abbasid century. In: Uri Rubin (ed.): The Life of Muḥammad. Ashgate Variorum 1998. p. 354-355; 380-384
  14. Rudi Paret: Mohammed und der Koran. 10. ed. Stuttgardiae 2008, p. 42ff.
  15. Alfred Guillaume: New light on the life of Muhammad. Manchester University Press 1960. Journal of Semitic Studies. Monograph No. 1. p. 27–28; versio Anglica Sirae ab Ibn Ishāq scriptae, ab Yūnus ibn Bukair retractatae, a Muḥammad Ḥamīdullāh editae (Iconii 1981), p. 98
  16. M. J. Kister: „A bag of meat“ : A study of an early Ḥadīth. In: Bulletin of the School of Oriental and African Studies (BSOAS), 33 (1970), p. 267–275
  17. Vide collationem opinionum repugnantium litterarum Islamicarum apud Richard Bell: Mohammed's Call; in: The Moslem World 24 (1934), p.13–19. Etiam in: Rudi Paret (ed.): Der Koran; Darmstadiae 1975; p. 86–92
  18. M. Muranyi: The First Muslims in Mekka: A Social Basis for a New Religion? In: The Life of Muḥammad. Ed. ab Uri Rubin. Aldershot: Ashgate Variorum, 1998. (The Formation of the Classical Islamic World, Vol. 4) p. 98 ss.
  19. Moshe Sharon: Corpus inscriptionum arabicarum palaestinae (CIAP), Addendum: Squeezes ... 1-84, Handbuch der Orientalistik, Erste Abteilung, Vol. 30, Brill, Leiden 2007, p. 121. (vide [books.google.com/books?id=1d8xHcor0psC&pg=PA121 hic] apud Google Books)
  20. Vide: H. Busse: Jerusalem in the Story of Muhammad's Night Journey and Ascension. In: Jerusalem Studies in Arabic and Islam 14 (1991). p. 1–40, imprimis p. 36–37
  21. Michael Lecker: Did Muḥammad conclude treaties with the Jewish tribes Naḍīr, Qurayẓa and Qaynuqāʿ? In: Israel Oriental Studies, Vol. 17 (1997), p.29–36
  22. Uri Rubin: Between Arabia and the Holy Land: a Mecca-Jerusalem Axis of Sanctity. In: Jerusalem Studies in Arabic and Islam (JSAI), 34 (2008), p. 350-351; 354; W. M. Watt: Muhammad at Medina. Oxoniae 1956, p. 202-203
  23. Rudi Paret: Mohammed und der Koran. Geschichte und Verkündung des arabischen Propheten. Kohlhammer, 2001. P. 129
  24. Vide Theodor Nöldeke: Geschichte des Qorans. Lipsiae, 1938. P. 214 et fontes ibi citati
  25. Vide Theodor Nöldeke: Geschichte des Qorans. Lipsiae, 1938. P. 206 et fontes ibi citati
  26. Michael Lecker: Muslims, Jews and Pagans. Studies on Early Islamic Medina. Brill, 1995. P. 25 s.
  27. The Encyclopaedia of Islam. New Edition. Brill, Leiden. Vol. 5, P. 436
  28. Meir J. Kister: The Massacre of the Banū Quraiza: A re-examination of a tradition. In: Jerusalem Studies in Arabic and Islam 8 (1986). P. 86
  29. Encyclopaedia Judaica. 2. editio. Macmillan Reference USA, Detroit. Vol. 16, P. 776
  30. W. Montgomery Watt, Alford T. Welch: Der Islam: Mohammed und die Frühzeit, Islamisches Recht, Religiöses Leben. In: Christel Matthias Schröder: Die Religionen der Menschheit. Kohlhammer, 1980. Vol. 25/1, p. 114
  31. W. Montgomery Watt: Muhammad. Prophet and Statesman. Oxford University Press, 1961. P. 171
  32. Hermann Ethé: Neupersische Literatur, in: Wilhelm Geiger / Ernst Kuhn (ed.): Grundriss der iranischen Philologie, Vol. 2, Trübner, Argentorati 1897, 212-368, ibi 235.
  33. in interrete in BNF; Scitu digna a BNF praebita ad folium.
  34. The Encyclopaedia of Islam. New Edition. Brill, Leiden. Bd. 6, S. 147 („Makka“): „A breach of the terms of this treaty by Meccan allies led to a great Muslim expedition against Mecca with some 10,000 men. The town was surrendered almost without a blow, and all the Meccans, except a handful who were guilty of specific offences against Muhammad or some Muslim, were assured their lives and property would be safe if they behaved honourably.“
  35. Alcorani textus universus ex correctioribus Arabum exemplaribus ... descriptus ... auctore Lodovico Marracci, Patavii 1698, pars prima, p. 29
  36. Ex commentatione de:Mohammed sumptum ac Latine versum.
  1. Non omnes Musulmani credunt ipsum fuisse prophetam ultimum; exempli gratia, Communitas Ahmadiyya Islamica habet Mirza Ghulam Ahmad fuisse prophetam quoque.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

       
  • Dakake, Maria Massi (2008). The Charismatic Community: Shi'ite Identity in Early Islam. SUNY Press. ISBN 0791470334
       
       
       
       
       
  • Esposito, John (1999). The Islamic Threat: Myth Or Reality?. Oxford University Press. ISBN 0-19-513076-6
       
  • Esposito, John (2002). What Everyone Needs to Know About Islam. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-515713-3
       
       
       
       
  • Goldman, Ann; Richard Hain, Stephen Liben (2006). Oxford Textbook of Palliative Care for Children. Oxford University Press. ISBN 0198526539
       
  • Haaren, John Henry; Addison B. Poland (1904). Famous Men of the Middle Ages. University Publishing Company. ISBN 188251405X
       
  • Al-Hibri, Azizah Y. 2003. An Islamic Perspective on Domestic Violence. Fordham International Law Journal 27:195ff.
  • Holt, P. M.; Ann K. S. Lambton, Bernard Lewis (1977). The Cambridge History of Islam (Paperback). Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0521291354
       
       
       
       
       
       
       
       
  • Lapidus, Ira (2002). A History of Islamic Societies (2a ed.). Cambridge University Press. ISBN 978-0521779333
       
  • Larsson, Göran (2003). Ibn Garcia's Shu'Ubiyya Letter: Ethnic and Theological Tensions in Medieval Al-Andalus. Brill Academic Publishers. ISBN 9004127402
       
       
       
       
       
       
  • Neusner, Jacob (2003). God's Rule: The Politics of World Religions. Georgetown University Press. ISBN 0-87840-910-6
       
       
  • Ordoni, Abu Muhammad; Muhammad Kazim Qazwini (1992). Fatima the Gracious. Ansariyan Publications. ISBN B000BWQ7N6
       
       
       
       
       
       
       
  • Razwi, Ali Asgher (1997). A Restatement of the History of Islam and Muslims. World Federation of K S I Muslim Communities Islamic Centre. ISBN 0950987913
       
       
  • Robinson, David (2004). Muslim Societies in African History. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0521826276
       
       
       
       
  • Sikand, Yoginder (2004). Muslims in India since 1947: Islamic perspectives on inter-faith relations. London: RoutledgeCurzon. ISBN 0-415-31486-0
       
       
  • Teed, Peter (1992). A Dictionary of Twentieth Century History. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0192116762
       
       
  • Watt, W. Montgomery (1953). Muhammad at Mecca. Oxford University Press. ISBN 0195772776
       
       
        (Editio nova, 1974)
  • Weil, Gustav; Sanders, Frank K.; Dunning, Harry W. (1895). "An Introduction to the Quran". The Biblical World (The University of Chicago Press) 5 (3): 181–191 
  • Weil, Gustav (1895). "An Introduction to the Quran II". The Biblical World (The University of Chicago Press) 5 (4): 273–286 
  • Brockopp, Jonathan E., ed. (2010). The Cambridge companion to Muhammad. Cambridge Companions to Religion. Cambridge University Press. ISBN 9780521713726
       

Encyclopediae[recensere | fontem recensere]

  • McNeill, William H., Jerry H. Bentley, et David Christian. 2005. Berkshire Encyclopedia of World History.Berkshire Publishing Group. ISBN 978-0-9743091-0-1.
  • Richard C. Martin, Said Amir Arjomand, Marcia Hermansen, Abdulkader Tayob, Rochelle Davis, John Obert Voll, ed. (2003). MacMillan Reference Books. ISBN 978-0-02-865603-8
       
  • P.J. Bearman, Th. Bianquis, C.E. Bosworth, E. van Donzel, W.P. Heinrichs, ed. Brill Academic Publishers 
  • Lindsay Jones, ed. (2005) (2a ed.). MacMillan Reference Books. ISBN 978-0-02-865733-2
       
       
       
       

Bibliographia addita[recensere | fontem recensere]

       
       
       
       
       
  • Musa, A. Y. 2008. Hadith as Scripture: Discussions on The Authority Of Prophetic Traditions in Islam. Novi Eboraci: Palgrave.
  • Rubin, Uri (1995). The Eye of the Beholder: The Life of Muhammad as Viewed by the Early Muslims (A Textual Analysis). Darwin Press. ISBN 0-87850-110-X
       
       
       
       
  • Wijdan, Ali (23–28 Augusti 1999). "From the Literal to the Spiritual: The Development of Prophet Muhammad's Portrayal from 13th century Ilkhanid Miniatures to 17th century Ottoman Art". Proceedings of the 11th International Congress of Turkish Art (Traiecti ad Rhenum eds. M. Kiel, N. Landman, and H. Theunissen.) (7): 1–24 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Mahometum spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!