Criccetius lusus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ludus criccetius inter turnas Australiae et Indiae, anno 2004, Sydneio in campo criccetii (anglice Sydney Cricket Ground)

Criccetius lusus sive pila clavaria sive ludus baculi et pilae (Anglice: cricket) est ludus athleticus plerumque visus in Britannia et nationibus olim in Imperio suo.

Principium[recensere | fontem recensere]

Pilae Clavariae lusum duae turmae XI hominum ludunt. Ea turma vincit, quae plurimos cursus in sua parte lusi (Anglice: innings) attingit. Cursus attingere potest solum turma quae pilam clava ferit. Duo ex turma homines clavantes (qui "clavatores" vocantur) stationes alternant post quasque sex pilae iaculationes. Si pila ex agro volat, 6 cursus attinguntur; si tamen pila ex agro volvit, 4 tantum cursus attinguntur. Turma, quae pilam iaculat, clavatorem alterae turmae eicere conatur pilam tali modo iactando ut percutiat tres palos in humo fixos qui "wicket" dicuntur. Si decimus clavator eiectus est, pars lusi finitur, et turma quae clavabat in parte secunda pilam iactat.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


scacci Haec stipula ad ludum vel ad exercitationem corporis spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png


Roman numeral 10000 CC DD.svg