Lingua Persica moderna
E Vicipaedia
| Lingua Persica moderna
فارسی (Fārsī)
|
||
|---|---|---|
| IPA: | [ fɒːɾˈsiː ] | |
| Taxinomia: | Lingua Indoeuropaea e divisione Iranica | |
| Locutores: | circa 45 000 000[1]
fortasse 40 000 000 ut lingua secunda[2]
|
|
| Sigla: | 1 fa, 2 per(B), fas(T), 3 pes, prs, tgk | |
| Status publicus | ||
| Officialis | Irania, Afghania, Tadzikistania | |
| Privata | permultae civitates | |
| Scriptura: | Arabica | |
| Procuratio: | Academia Linguae Litterarumque Persicae | |
|
|
||
Lingua Persica moderna (Persice: فارسی Fārsī) est lingua Iranica maximi momenti.
Index |
[recensere] Nomina huius linguae
Nomen publicum in Irania est Farsi, Arabicum pro Parsi, quod vocabulum Persicum sibi vult; in Afgania est Dari; in Tadzikistania vero, ubi litteris Cyrillicis scribuntur, est Tadzicum.
[recensere] Historia
Persica lingua Iranica est, e lingua Indoeuropaea et divisione Iranica orta. Haec quoque e lingua Persica Antiqua, quae usque ad 600 a.C.n., illum Imperium Persarum, pertinuit, descendit.[3]
Omnis linguae persicae historia nota tribus in partibus divisa est: antiqua, media, novaque.
[recensere] Persica Antiqua
Lingua Persica antiqua a lingua protoiranica in planitiebus australibus occidentalibusque Iraniae orta est. Primum linguae exemplum cui dies aliqui dari potest Inscriptio Bagistanensis est circiter Imperium Achaemenidarum Darii I (ab 522 a.C.n. usque ad 486 a.C.n.). Persica antiqua litteris cuneatis scripta est, quae scripti forma, Darii regnum facta esse credita, singularis huic linguae est.
Post lingua aramaicam, vel eius formam Achaemenid ut Aramaicam Imperialem notam, illa lingua Persica antiqua aevi Achaemenid notissima est, eius exempla quocumque in loco Achaemenides incolabant inventa, praesertim Iraniae occidentis regio Parsa appellata, quo ex loco Achaemenides (et postea Sassanidae) orti sunt.
Conlata cum postrema lingua Persica, illae antiquae grammatica magnopere declinabilis est. Ei casus octo sunt; genera tria--masculinum, femininum, neutrumque; ac numeri tres--singularis, geminus, pluralisque.
[recensere] Persica Media
Antiquae Persicae linguae dissimilis, Persicae mediae formae scriptae ad locutionem spectaverunt, atque haec valde simplicior quam illam fuit. Genera numerusque geminus evanuerunt. Horum in loco praepositionibus ad sententias comparandas usa est.
[recensere] Persica Nova
[recensere] Persica Classica
Invasio Islamica Persiae fiens, aevum modernum litterarum linguaeque persicae, vel Aevum Persiae Aurum, incepit. Multi poetae notissimi persica lingua utentes tum floruerunt, atque illa lingua quasi universalis in regionibus orientalibus terrarum Islamicarum Indiaeque facta est. Ceterum, multorum imperiorum Islamicorum lingua publica fuit, scilicet illi imperii Samanidarum, Mughal, Timuridarum, Ghaznavidarum, Selgiukidarum, Safavidarum, Ottomanicum et cetera.
Auctoritas illa Persicae linguae magna super linguas alias, praesertim mundo islamico, videri potest. Huic etiam linguae, artibus illis musicae (scilicet Qawwali) et litterarum nota, iamiam multi notissimi viri valde favent. Post invasionem Arabicam, lingua Persica multis verbis sententiisque e lingua Arabica orta (postea etiam nonnullis e lingua Mongolica) adepta est.
[recensere] Persica Hodierna
Post centuriam undevicensam, linguis Russica, Francogallica, Anglicaque ortis, harum multis verbis technologialibus Persica usa est. Academia Linguae Litterarumque Persicae potestatem ad verba nova adhibenda habet. Ipsa lingua, ut videtur, magnopere per tempus crescit atque idioma verbaque novissima in illam, ut alias, adsiduo feruntur.
[recensere] Exempla
| Persian | IPA | Versio |
|---|---|---|
| همهی افراد بشر آزاد به دنیا میآیند و از دید حیثیت و حقوق با هم برابرند, همه دارای اندیشه و وجدان میباشند و باید دربرابر یکدیگر با روح برادری رفتار کنند | hameje afrɒd baʃar ɒzɒd be donjɒ miɒjand o az dide hejsijat o hoɢuɢ bɒ ham barɒbarand ǁ hame dɒrɒje andiʃe o vedʒdɒn mibɒʃand o bɒjad dar barɒbare jekdigar bɒ ruhe barɒdari raftɒr konand | Homines omnes liberi aequique dignitate iuribusque geniti, atque bona cum mente religioneque praediti sunt, et uno cum aliis fraterne agendum est. |
—Primum Capitulum Professionis Universalis Iurum Humanorum
[recensere] Notae
- ↑ Circa 39 000 000 annis 1991/1997: vide Ethnologue
- ↑
Citatio desiderata (addito fonte, hanc formulam remove) - ↑ Formula:Cite book

