Sinus Persicus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sinus Persicus
Despectus in sinum

Sinus Persicus (rarius etiam Sinus Arabicus) est mare internum, cuius longitudo est ferme 1.000 et latitudo 200-300 km, quod Montes Persicos ab Arabia paeninsula separat. Omnino per 235.000 km² pandet.

Geologia et Topographia[recensere | fontem recensere]

Sinus Persicus est mare admodum tenue imissimoque in loco 100 fere metros depressus. Continet circa 6000 km³ atque per Organum fretum Oceano Indico influit. Etiam confluentes Euphratis atque Tigris fluminis, dictus Schatt al-Arab, in Persico sinu terminant. Quod pauca solum flumina mari influunt atque sol magnam partem maris exhalefacit salsitudo illius est 4 ferme %.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Res publicae sinum Persicum attingentes

Persicus sinus istis rebus publicis circumdatur (ex septentrione ad meridiem tenus oram):

Historia[recensere | fontem recensere]

Regiones circa Persicum sinum commune pro cunabula humanitatis habentur, quod ibi primum regna Sumerorum, Elamitorum, Accadorum atque Babyloniae et imperia Persarum orta sunt.

Roman numeral 10000 CC DD.svg