Nubes

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cumuli et longe incus cumulonimbi.

Nubes (-is, f.) vel nubis (-is, f.) est aspectabilis guttarum aquae aut crystallorum conglaciatorum coetus in atmosphaera, suspensus super superficie Terrae vel alii corporis planetarii. Nubes a gravitate attrahuntur, ut sint congeries materiae in spatio appellatae nubes interstellares et nebulae. Nubes in ramo nephologia vel physica nubium disciplinae meteorologiae indagantur.

Substantia quae in Terra quae concrescit plerumque est vapor aquatilis, qui guttulas aut crystalla glaciei conformat, plerumque 0.01 mm in diametro. Hae particulae, a billionibus aliarum guttularum aut crystallorum cinctae, aspectabiles ut nubes fiunt. Crassae altaeque nubes superiorem repercussum (70%–95%) per aspectabile longitudinum undarum (Anglice: visible wavelengths) varietatem ostendunt. Eae sic videntur albae, saltem a summa nube. Gutta nubila lucem habile spargere solent, ut intensitas radiationis solaris decrescat cum altitudine in gasia, ergo in fundamento nubili aspectum offerre possunt canum, griseum, fumeum, vel aliquando nigrescentem. Nubes tenues videntur colorem earum circumiectus vel spatii a tergo? (Anglice: background) adquisivisse, et nubes a luce non alba, ut per solis ortum vel solis occasum inlustratae, itaque coloratae videri possunt. Nubes videntur obscuriores in prope-infrarubro (Anglice: near-infrared) quia aqua radiationem solarem in eis longitudinibus undarum absorbit.

Classificatio[recensere | fontem recensere]

Nubes cumulae super Swifts Creek Victoriae Australiae.

Digeruntur genera nubium in tres greges: cirriformes (disiunctae, tenues), cumuliformes vel convectivae (plerumque disiunctae et cumulae, volutae, vel scissae), et stratiformes (continenter tabulatae in schedis). Ab his designationibus corporea nubium structura et modus formationis distinguuntur. Omnia nubium genera quae ad caeli statum pertinent se in troposphaera conformant, infimá Terrae atmosphaerae tabulá.

#Genus #Species #Infraspecies #formae particulares #Nubes mater (Genitus) Exemplum
Cirrus (Ci)
fibratus
uncinus
spissatus
castellanus
floccus
intortus
radiatus
vertebratus
duplicatus
mamma Cirrocumulus
Altocumulus
Cumulonimbus
Cirrus
Cirrocumulus (Cc)
stratiformis
lenticularis
castellanus
floccus
undulatus
lacunosus
virga
mamma
  Cirrocumulus
Cirrostratus (Cs)
fibratus
nebulosus
duplicatus
undulatus
  Cirrocumulus
Cumulonimbus
Cirrostratus stratiformis
Altocumulus (Ac)
stratiformis
lenticularis
castellanus
floccus
translucidus
opacus
duplicatus
undulatus
radiatus
lacunosus
virga
mamma
Cumulus
Cumulonimbus
Altocumulus
Altostratus (As)
  translucidus
opacus
duplicatus
undulatus
radiatus
virga
praecipitatio
pannus
mamma
Altocumulus
Cumulonimbus
Altostratus
Stratocumulus (Sc)
stratiformis
lenticularis
castellanus
translucidus
opacus
duplicatus
undulatus
radiatus
lacunosus
mamma
virga
praecipitatio
Altostratus
Nimbostratus
Cumulus
Cumulonimbus
Stratocumulus
Stratus (St)
nebulosus
fractus
opacus
translucidus
undulatus
praecipitatio Nimbostratus
Cumulus
Cumulonimbus
Stratus
Cumulus (Cu)
humilis
mediocris
congestus
fractus
radiatus pileus
velum
virga
praecipitatio
arcus
pannus
tuba
Altocumulus
Stratocumulus
Cumulus
Nimbostratus (Ns)
    praecipitatio
virga
pannus
Cumulus
Cumulonimbus
Nimbostratus
Cumulonimbus (Cb)

calvus
capillatus
  praecipitatio
virga
pannus
incus
mamma
pileus
velum
arcus
tuba
Altocumulus
Altostratus
Nimbostratus
Stratocumulus
Cumulus
Cumulonimbus

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad nubes spectant.


Stipula Haec stipula ad scientiam spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png


Roman numeral 10000 CC DD.svg