Peloponnesus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: Peloponnesus (regio Graeciae)

Tabula Peloponnesi

Peloponnesus et Peloponnesos (-i f.)[1] (Graece: Πελοπόννησος Peloponnêsos) et olim Morea paeninsula fere 1 000 000 incolarum est, quae a continente Graeciae in meridiem versa sita est. Quamquam anno 1893 Canalis Corinthius completus est, quo naves per Isthmum agi possent, tamen non insula habetur, quia canalis opus arte humana confectum est. Ab anno 2004 Peloponnesus etiam inter locos Rhium et Antirrhium ponte 2.2 chiliometrorum cum continente coniuncta est.

Urbs maxima est Patrae (214 580 inc.) in paeninsula septentrionali sita, Corinthus autem ab oriente et Sparta a meridie ob longissimam et annorum et rerum gestarum seriem illustrissimae sunt.

Origo nominis[recensere | fontem recensere]

Nomen a quodam heroe mythologiae Graecae nomine Pelope deductum est, quem Graeci antiqui Olympiae venerabantur. Filius Tantali regis fuisse dicitur. Secunda nominis pars (νήσος) Latine "insula" valet, quare insulae nomen "insula Pelopis" verti potest. Medio Aevo et usque ad libertatem Graeciae recuperatam (1822) Morea dicta est, quod nomen a verbo Graeco pro "moro" (μορέα) deductum est, forsitan, quod haec arbor serico conficiendo magni momenti erat.

Regiones et urbes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plerumque Peloponnesus (Cic. de rep. 2,8; Liv. 32,21,23 et alii): forma Graeca apud Varronem (De re rustica 2,5,4) et Melam (2,3,3). – Formae adi.: Peloponnēnsis (-e), Peloponnēsiacus (-a, -um), Peloponnēsius (-a, -um)


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!