Carolus Papulias

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Carolus Papoulias anno 2009

Carolus Papulias (Graece: Κάρολος Παπούλιας, natus 4 Iunii 1929 Ioanninae) vir publicus Graecus est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Inter Bellum Orbis Terrarum II cum comintibus contra exercitum Germanicum certavit, qui Graeciam expugnavert. Postquam Graeci libertatem iterum adepti sunt, Papoulias Athenis iurisprudentiae studebat. Inter dictaturam militarem annis 1967 - 1974 in Germaniam in exilium fugit. Hic Coloniae studere perrexit et doctor iurisprudentiae promotus est. Libertate restituta anno 1974 in patriam rediit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Cum aliis Motum Socialisticum Panhellenicum condidit. Ab anno 1977 legatus ad parlamentum Graeciae erat et annis 1985 - 1989 atque 1993 - 1996 administer rerum exterarum erat. Anno 2005 praeses Graeciae electus est atque anno 2009 iterum mandatum accepit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]