Constantinus Simites

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Constantinus Simites

Constantinus Simites (Graece: Κωνσταντίνος Σημίτης, natus die 23 Iunii 1936 Piraei) vir publicus Graecus et sodalis factionis socialisticae PASOK est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Simites annis 1954 - 1959 Marpurgi iurisprudentiae studebat et doctor promotus est. Deinde Londinii in Schola Scientiarum Oeconomicarum et Politicarum, anno 1971 Giessae professor iurisprudentiae nominatus est. Praeterea ab anno 1961 in Graecia iuris consultus operam dat.

Vita publica[recensere | fontem recensere]

Simites inter dictaturam militarem anno 1969 e patria fugit et anno 1974 libertate recuperata cum aliis factionem PASOK condidit. Ab anno 1985 legatus ad parlamentum Graeciae fuit et ab anno 1989 saepe administer erat. Die 22 Ianuarii 1996 primus minister Graeciae electus est, postquam eius antecessor Andreas Papandreu mortuus est. Die 8 Februarii 2004 a magistratu se recessit, ut iuniores ei succederent.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]