Georgius I (rex Graecorum)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Rex Georgius I cum familia sua circa annum 1890

Georgius I (Graece Γεώργιος A'; natus Hafniae die 24 Decembris 1845 sub nomine Christian Vilhelm Ferdinand Adolf Georg; interfectus Thessalonicae 18 Martii 1913) fuit rex Graecorum necnon princeps Daniae. Othone eiecto a regno, Georgius electus est a conventu nationali anno 1863. Annum quinquagesimum agens regni sui interfectus est ab anarchista (fortasse vesano) Alexandro Schina.

In matrimonium duxit Olgam e stirpe imperiali Russiae et ex ea genuit filios filiasque octo, scilicet:

  • Constantinus I, rex Graecorum (1868-1923)
  • Georgius (1869-1957), gubernator Rei Publicae Creticae 1898-1906
  • Alexandra (1870-1891), quam nupsit dux Paulus Alexandri f. Russiae
  • Nicolaus (1872-1938)
  • Maria (1876-1940), quam nupsit dux Georgius Michaelis f. Russiae
  • Olga (1881)
  • Andreas (1882-1944), qui in matrimonium duxit principissam Aliciam Battenbergensem
  • Christophorus (1888-1940)

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Walter Christmas, King George of Greece. Novi Eboraci 1914.