Latinitas nondum censa

Alexius Tsipras

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alexius Tsipras anno 2012 pictus.

Alexius Pauli f. Tsipras, Neograece Αλέξης sive Αλέξιος Παύλου Τσίπρας (Athenis natus die 28 Iulii 1974), alumnus Universitatis Technicae Nationalis Athenarum, est politicus et socialista, qui legum lator est in parlamento Graeco pro circulo Atheniensi a die 4 Octobris 2009. Ante quod socius Factionis Communisticae Graecae fuerat. Eodem die ductor electus est Confoederationis Sinistri Radicalis (SYRIZA), quae factio a die 20 Iunii 2012 oppositionem parlamentariam constituit. In comitiis Parlamenti Europaei anni 2014 Tsipras candidatus praesidentialis Commissionis Europaeae fuit.

Die 25 Ianuarii 2015, SYRIZA in electione parlamenti Graeciae plurima suffragia accipiente, novus primus minister Graeciae nominatus est die 26 Ianuarii 2015.[1][2] Ministri rectionis Tsiprae die 27 Ianuarii inducti sunt. Inter ministros vicarios sunt Theano Photiu architecta et Helena Cuntura olim athleta. Haec cum Panagiote Cammeno e factione Graecorum liberorum venit.

Consortem habet Peristeram Mpazianam (Περιστέρα seu Μπέτυ Μπαζιάνα) e qua duos filios genuit.[3]

Slavoj Žižek (ad sinistram partem), Alexius Tsipras et Olivarius Stone Zagrabiae apud Ferias Subversivas anno 2013 picti
Alexius Tsipras cum Katja Kipping Berolini ad congressum factionum sinistrarum anno 2014 confabulat

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexium Tsipram spectant.
  • Vita apud factiones sinistras
  • Vita apud Parlamentum Graecum