Theodorus Deligiannes

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Theodorus Deligiannes

Theodorus Deligiannes (Graece Θεόδωρος Δηλιγιάννης; natus Calabrytae die 2 Ianuarii 1820; interfectus Athenis die 13 Iunii 1905) fuit quinquies primus minister Graeciae. Necatus est iuxta Curiam Athenarum ab aleatore Constantino Geracare.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Deligiannis e familia nobilissima natus est, nepos eius Nicolaus Deligiannes primus minister Graeciae fuit. Ipse in Universitate Athenarum iurisprudentiae studebat. Ab anno 1842 in administerio rerum internarum operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Theodorus Deligiannes necatus iuxta Curiam Athenarum

Postquam Otho I rex pulus est, administer rerum exterarum factus est. Anno 1867 legatus Graeciae Lutetiae fuit. Proximis annis saepe administer rerum diversarum et quinquies praeses ministrorum fuit. Anno 1905 a sicario necatus est quod acriter in lusoria aleatoria egerat.

Index magistratuum[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!