Latinitas bona

Lesbos

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Lesbos (discretiva)

Lesbos
Περιφερειακή Ενότητα / Δήμος Λέσβου
Lesbos (Greece)
Lesbos
Lesbos
Indicia fundamentalia
Civitas Graecia
Regio Aegaeum Boreale
Unitas regionalis Lesbos
Area 1633.83 km²
Numerus incolarum 90436
(census anni 2010[1])
Spissitudo incolarum: 55 incolae per km²
Latitudo 39° 12' N
Longitudo 26° 18' E
Sedes administrativa Mytilene
Pagina interretialis www.lesvos.gr
2011 Dimos Lesvou.png
Situs Lesbi in regione Aegaeo Boreali
Insula Lesbos a caelo visa
Aquaeductus iuxta urbem Mytilenas Romanus

Lesbos (Graece Λέσβος, Turcice Midilli Adası) est insula Graeca in mari Aegaeo septentrionali sita. Area 1635.998 km² insula magnitudine tertia est Graeciae, octava Mediterranei maris.[2] Nomen dedit pristino nomo vel praefecturae Lesbo, ab administratione reformata anni 2010 (vide Libellus Callicratis) est regionalis unitas (Περιφερειακή Ενότητα Λέσβου) regionis Aegaei Borealis et demus Graeciae (Δήμος Λέσβου). Secundum censum anni 2001 insulae fuerunt 90 643 incolae, urbi principali nomine Mytilenae 36 196.[3]

Situs ac loci natura[recensere | fontem recensere]

Lesbos in Aegaeo mari boreo-orientali sita a litore Asiae minoris sive Turciae civitatis non multum distat. A septentrionibus insula sinu Adramytteno (Edremit Körfezi) distantia novem chiliometrorum, ubi est minima, ab Asia minore separatur, ab oriente freto Mytilenaeo (Στενό Μυτιλήνης), quod per quindecim chiliometra patet. Insulae proximae sunt Chios (48 km a meridie), Psara (65 km ab austro-occidente), Sanctus Eustratius (76 km ab occidente) et Lemnos (74 km a boreo-occidente).

Lesbos origine vulcanica orta pluribus locis paene usque ad mille metra super maris aequor surgit. Insula montuosa et partim silvis tecta fere 1600 km² patet. Duobus sinibus, qui a meridie late in insulam prominunt, dividitur. Longitudo maxima plus quam 70 chiliometrorum a promuntorio Agrilia (Ακρωτήριο Αγριλιά) ab austro-oriente usque ad promuntorium Saratsina (Ακρωτήριο Σαράτσινα) ab austro-occidente patet. Distantia maxima a septentrionibus (Ακρωτήριο Κόρακας) in meridiem (Ακρωτήριο Άγιος Φωκάς) est 45 chiliometrorum. Mons excelsissimus, nomine Lepetymnus, in partibus septentrionalibus surgit.

Paene in dimidia insulae parte oleae ac arbores fructiferae in collibus coluntur, silvae, quae imprimis ex pinibus, quercibus et iuglantibus constant, fere 20 % insulae tegunt. Inter montes sive colles plures planities sunt, quae tertiam insulae partem efficiunt. Lesbo insulae plus quam duodecim flumina sunt, quae toto anno aquam habent quorumque maxima ex monte Olympo ab insula orientali sito scaturiunt.

A litore meridiano duo sinus, quorum uterque est altitudinis 20 metrorum, longe in insulam prominunt. Sinus Geraeus (Κόλπος Γέρας) areae 43 km² in insula austro-orientali situs euripo latitudinis 200-800 metrorum cum mari coniunctus est. Sinus Callonaeus (Κόλπος Καλλονής) areae 110 km² usque ad 21 km in insulam prominet. Multi alii sinus minores circum insulam inveniuntur. Parvae insulae non habitatae variis locis Lesbo antepositae sunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Lapides arte politi, qui in Rodaphnidia (Ροδαφνίδια) prope Lisborium reperti sunt, in Palaeolithicum medium dantantur.[4] Paene 40 loci insulam a Aetate Aenea antiqua sine intermissione inhabitatam esse demonstrant. Hi loci imprimis in litoribus insulae orientalis ac austro-orientalis siti sunt. Insula occidentalis non ante Aetatem Aeneam mediam habitata est.

Tantum Therme methodo stratigraphica investigata est; septem aetates aedificandi probatae sunt, prima circa 3000 a.C.n. incipiente. Agricultura ac mercatura marina adiuta Therme locus medius Aegaei maris septentrionalis facta est. Aetate Therme IV urbi munitionibus protectae erant circiter 1200 incolarum.[5] Circa annum 1200 a.C.n. autem Therme V. relicta est, forsitan urbibus potentioribus sicut Troia imminentibus. Urbs munita nomine Curter prope Lisborium aream 4-5 hectariorum consecuta est.[6]

Aetate Aenea tarda Lesbos ad Šeḫa, civitatem Hetthaeam, pertinuit.[7]

Temporibus antiquis Mytilenae medius insulae locus erat. Inter alias urbes antiquas enumerare oportet Methymnam, Antissam, Eresum, Pyrrham. Memoria digna est conclusio Mytilinarum anno 406 a.C.n. a classe Lacedaemonica Callicratida duce facta, qua Conon Atheniensis una cum maxima Atheniensium classe in portu inclusus est. Athenae, postquam aliam classem adiuvamento miserunt, inclusos pugna apud Arginusas commissa liberaverunt.

Methymna urbs, arce imminente

Medio Aevo insula anno 1355 a Ioanne V Palaeologo imperatore Romano patricio Francisco I Gateluzo Genuensi dominium hereditarium datum est, qui ei gratiam referret pro adiuvamine contra usurpatorem Ioannem VI Cantacuzenum praebito. Dominium familiae nobilis Gateluzorum anno 1462 finitum est, cum Ottomani insulam Mahometo II duce occupaverunt.

Anno 1912 insula a copiis Graecis expugnata post bellum mundanum primum pactis Separensi ac Lausannensi Graeciae addicta est.

Bello mundano secundo Lesbos a copiis Germanis occupata est.

Anno 1984 Universitas Aegaei condita est.

Visu digna[recensere | fontem recensere]

  • Inter vicos Antissam (hodiernam) et Sigri (Σίγρι) est silva in lapidem versa, quae a 23 decies centena milibus annorum repetit.
  • In Lesbo occidentali plus quam 30 olim tholi vulcanici inveniuntur nec non plures calderae sive crateres vulcanici. Licet haec insulae pars deserta esse videatur, tamen inter regiones Aegaei maris notabilissimas numeratur.
  • Ad urbes visu dignas pertinent Mytilenae, insulae caput, Methymna cum castro, Petra, super quam ecclesia "Panagia" ("Sanctissima") in rupe collocata est, et Agiassos ecclesia sua et Olympo monte nota.
  • Insula orientalis silvis tecta est. Tantum prope Polichnitum, ubi sunt fontes Graeciae calidissimi (70-85° C), vulcanismus animadvertitur.

Res oeconomicae[recensere | fontem recensere]

Lesbos magna ex parte agricultura alitur. Plurimos fructus oleum optimum reddit, quod intra Unionem Europaeam appellatione originis protegitur.[8] Alii fructus casei sicut Pheta, Caseri et Ladotyri Mytilenes appellatione originis protecti reddunt, praeterea confectio Uzo (Oύζο) (50% totius Graecae confectionis), piscatio et salinae in sinu Callonensi sitae.

Etiam periegesis, quae et aëroportu internationali et frequentibus navibus adiuvatur, maximi momenti est. Loci periegetici hospitibus maxime accepti sunt Plomarium, Petra, Methymna (sive Molybos) et Eresus.

Alimenta typica[recensere | fontem recensere]

Incolae noti[recensere | fontem recensere]

Mytileni nati:

Eresi nati:

  • Sappho (~ 630/612 a.C.n. - ~ 570 a.C.n.), poëtria
  • Theophrastus (~371-287 a.C.n.), philosophus Peripateticus

ex familia Lesbia natus:

  • Odysseus Elytes (1911-1996) nomine nativo Odysseus Alepudelles in insula Creta quidem, sed e familia Lesbia natus est.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Verbum „lesbiana“, quod mulierum gynaecophilam significat (vide: Homophylophilia), ab insulae nomine deductum est, quod Sappho poetria, quae carminibus amorem puellarum cecinit, in insula Lesbo nata est. Inde multae "lesbianae" Lesbum iter faciunt et Scalam Eresi visitant, quia (secundum unum fontem) Sappho Ereso antiqua nata esse traditur. Quod linguam Latinam attinet, "lesbiana" verbum novatum est; "lesbiacus" vel "lesbius" antiquitus numquam sensum hodiernae "lesbianae" praebuerunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Numerus incolarum, ut invenitur in Libello Callicratis a ministerio rerum domesticarum Graeciae mense Maio anno 2010 edito (Neograece).
  2. Charles Arnold (Ed.): Die Inseln des Mittelmeers. Ein einzigartiger und vollständiger Überblick. 2. ed. marebuchverlag, Hamburgi 2008, ISBN 3866480962.
  3. Numerus incolarum, ut a Magistratu statistico Graeco(ΕΣΥΕ) profertur (PDF), census anni 2001
  4. Χ.Β. Χαρίσης, P. Durand, Μ. Αξιώτης, Τ.Β. Χαρίσης (2000): Ίχνη παλαιολιθικής εγκατάστασης στη Λέσβο, in: Αρχαιολογία και Τέχνες 76, mense Septembri, p. 83–87; in interrete PDF interretiale
  5. Thermi on Lesbos, The Bronze Age on the Aegean Islands, Foundation of the Hellenic World (englisch)
  6. Ourania Kouka: Siedlungsorganisation in der Nord- und Ostägäis während der Frühbronzezeit (3. Jahrtausend v. Chr.) = Dissertatio: Universitas Heidelbergensis (1996), in: Internationale Archäologie 58, Rahden (2002), p. 129 ss. ISBN= 978-3-89646-330-2
  7. Klaus Tausend, Sabine Tausend, Robert Rollinger, Brigitte Truschnegg (edd.): Lesbos – Zwischen Griechenland und Kleinasien. Altertum und Mittelmeerraum: die antike Welt diesseits und jenseits der Levante : Festschrift für Peter W. Haider zum 60. Geburtstag. Franz Steiner, 2006, ISBN 978-3-515-08738-4, p. 95 s.
  8. Commissio Europaea: DOOR

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Lesbum spectant.