Peloponnesus (regio Graeciae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: Peloponnesus


Vexillum Tabula geographica
Vexillum Situs
Nomen Latinum: Peloponnesus
Nomen Graecum: Περιφέρεια Πελοποννήσου
Indicia fundamentalia
Civitas: Graecia
Sedes administrativa: Tripolis (Arcadiae)
Gubernator regionalis: Petrus Tatules (Candidatus liber / PASOK)
Area: 15490 km²
Numerus incolarum: 650310 (tempus 2005)
Spissitudo incolarum: 42 incolae per km²
Unitates regionales: Arcadia, Argolis, Corinthia, Laconia, Messenia
Pagina interretialis: [1]
Res politicae

Peloponnesus regio (Graece: Πελοπόννησος) est una e tredecim regionibus (περιφέρεια) Graeciae. Maxima ex parte regiones historicas Messeniam, Arcadiam, Laconiam, Argolidem et viciniam Corinthi in paeninsula Peloponneso nec non continentis partem ultra Isthmum comprehendit.

Unitates Regionales et demi[recensere | fontem recensere]

Regio Peloponnesus in quinque "Unitates regionales" (Περιφερειακή Ενότητα) divisa est, quae territoriis pristinorum nomorum respondent et certum numerum legatorum in consilium regionale demittunt, sed vi politica carent.

Unitas regionalis Incolae[1] Sedes in consilio regionali Demi
Argolis 105 770 9 Argos-Mycenai (demus), Ermionis, Epidaurus, Nauplia
Arcadia 102 035 8 Gortynia, Megalopolis, Cynuria meridiana, Tripolis, Cynuria septentrionalis
Corinthia 154 624 12 Corinthus, Loutracium-Sancti Theodori (demus), Nemea, Sicyona, Belum-Bocha (demus), Xylocastrum-Eurostine (demus)
Laconia 99 637 8 Mane orientalis, Elaphonesus, Eurotas, Monembasia, Sparta
Messenia 176 876 14 Mane occidentalis, Oechalia Calamata, Messene, Pylos-Nestoras (demus), Triphylia

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Census anni 2001, fons: Gentilicium officium statisticum Graeciae (ΕΣΥΕ), (PDF 875 KB)