Historia Graeca

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Unam legis e paginis de
historia Graeca
disserentibus

William Faden. Composite Mediterranean. 1785.I.jpg
Vide etiam
Ars Graeca
Insigne Graeciae

Historia Graeca plus quam 4000 annorum complectitur. Aetate lapidea gentes Indoeuropaeae (Iones, Aeoles et Achaei) Paeninsulam Balcanicam invaserunt. In Creta Cultura Minoa (2600–1150 a.C.n.) orta est, cuius magnificarum domuum reliquiae adhuc Cnosso et Phaesto visi possunt. Sub annum 1200 a.C.n. Dores in Peloponnesum migraverunt. Aliae gentes Graecae a Doribus pulsae in insulas Aegaei maris et litus Asiae Minoris cesserunt.

Incolae continentis, Hellenes appellati, Mare Mediterraneum ac Pontum Euxinum navibus investigaverunt et permultas colonias condiderunt. Quae sunt experti inter alia in Homeri operibus (Ilias, Odyssea) poetice efficta sunt.

Graecia classica (saeculo quinto) ex poleis (civitatibus liberis) exstabat, quarum maxima erant Athenae, Sparta Thebisque sequentibus. Graeci Persas vicerunt; saeculo quarto Alexandro Magno duce maximam tum noti mundi partem expugnaverunt et cultu humanitateque Graca impleverunt.

Secundo saeculo a.C.n. denique Romani primo Macedones aggressi sunt, tum totam Graeciam sub dicionem suam redigerunt (146 a.C.n.). Cultura Graeca autem permanebat et paulatim a Romanis recepta est.

Anno 330 p.C.n. Constantinus I imperator Constantinopolim caput imperii fecit, ex quo Imperium Romanum Orientale ortum est, quod hereditatem antiquam cum religione Christiana in unum confudit.

Anno 1453 Constantinopolis ab Ottomanis capta est, Graeci in Turcarum dicionem venerunt; qui tamen per 400 annos linguam, religionem ac propriorum conscientiam retinuerunt.

Die 25 Martii anni 1821 Graeci contra Turcas insurrexerunt, anno 1828 libertatem nacti sunt. Cum nova civitas tantum partem terrarum a Graecis inhabitatarum comprehenderet, pugna continuata est: Anno 1864 Insulae Ioniae Graeciae adinuctae sunt, anno 1881 partes Epiri et Thessaliae. Creta, Aegaeum orientale et Macedonia anno 1913 ad Graeciam venerunt, Thracia occidentalis anno 1919. Post Secundum Bellum Mundanum (anno 1948) etiam Dodecanesus Graeciae redditus est.

Secundo bello mundano etiam Graecia - ab Italia et Germania petita - multa perpessa est; bellum civile quattuor annorum secutum ceterorum dolorum causa fuit. Anno 1967 exercitus rerum potitus est, ab anno 1975 Graecia est democratia.

Graecia anno 1952 Consociationem ex pacto Atlantico Septentrionali (NATO) iniit, anno 1981 Unionem Europaeam.


Origo gentis Graecorum secundum opiniones antiquorum[recensere | fontem recensere]

Pelasgi[recensere | fontem recensere]

Graeciae primi incolae Pelasgi putati sunt, strenua gens, quae siccaverunt paludes, ceciderunt nemora, aperuerunt vias. Antiquissima oppida —Mycenae, Tyrins— ab illis condita esse dicebantur. Oppidorum moenia saxis sine caemento iunctis extructa, quae adhuc multis in regionibus Graeciae visuntur, iis attributa sunt.

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Pelasgi

Hellenes[recensere | fontem recensere]

Post Pelasgos, Graeciam Hellenes habitavisse traduntur, qui nomen suum nepotibus tradiderunt: Graeci enim Graece appellantur "Hellenes." Hellenes originem ducebant ab Hellene, qui tres filios habuit, Dorum, Aeolum, et Xuthum. Dorus fuit Doriensium pater; Aeolus Aeolorum; Xuthus autem genuit Achaeum et Ionem, e quibus orti sunt Achaei et Iones. Haec omnis progenies gloriabatur avo Deucalione, patre Hellenis, Thessaliaeque rege. Deucalioni pater fuit Prometheus.

Hellenibus sese alienigenae miscuisse dicuntur, Aegyptii et Phoenices. Mythologia Graeca vult Cepropem, ex Aegypto profectum, in Attica coloniam constituisse. Indigenas, silvestres et barbaros, glandibus vescentes, Cecrops edocuisse arare, frumenta serere, oleas vitesque colere et lanam facere. Pagos eorum dispersos eundem regem congregavisse et in ora maritima iacuisse fundamenta urbis Athenarum, quae facta sit caput Atticae.

Eodem tempore, Cadmum, Agenoris Phoenicum regis filium, Thebarum arcem condidisse ferunt, ex Cadmaea dicta sit. Cadmus litterarum et scripturae inventor habebatur. Successor, Amphion, moenia et septem portas urbi addidisse et lapides lyrae sono movisse ad muros aedificandos narratur. Praeterea fabulae Graecae Danaum, virum peritissimum artis navigandi, urbem Argos statuisse narrant, Pelopidem autem, Tantali filium, e Phrygia venisse in Elidem, ubi filiam regis Oenomaï duxerit uxorem et regno soceri potitus sit. Hanc regionem e nomine Pelopis Peloponnesum appellatam esse.

Graecia praehistorica[recensere | fontem recensere]

Graecia aetatis lapideae[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Graecia aetatis lapideae

Cultura Helladica[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Cultura Helladica

Cultura Cycladica[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Cultura Cycladum

Cultura Minoa[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Cultura Minoa

Cultura Mycenaea[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Cultura Mycenaea

Aetas obscura[recensere | fontem recensere]

vide etiam: Aetas obscura , Stilus protogeometricus et Stilus geometricus

Graecia antiqua[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Graecia antiqua

Aetas archaica[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Graecia archaica

Aetas Classica[recensere | fontem recensere]

Bellum Persicum[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Persicum bellum

Bellum Peloponnesium[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Foedus Delium et Bellum Peloponnesiacum

Hegemonia Thebaica[recensere | fontem recensere]

Graecia Hellenistica[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Hellenismus

Philippus, Alexander, et Macedones[recensere | fontem recensere]

Philopoemen et Confoederatio Achaeica[recensere | fontem recensere]

Graecia universa facta est provincia Romana[recensere | fontem recensere]

Vide etiam: Graecia Romana

Interfecto Philopoemene, Graecia ducem amiserat unum qui Romanorum legionibus forsan resistere potuisset. Romani, Macedonibus Aetolisque devictis, Achaeos facile profligaverunt. Corinthus ab exercitu Mummii consulis diruta fuit: urbs ea, Graecarum civitatum opulentissima, redundabat divitiis, et eximiis artis operibus effulgebat. Mummius, praeda inter milites divisa, Romam transtulit permultas tabulas pictas, et plurima signa ex ebore aut marmore, et vasa argentea et aurea, et pretiosissimam supellectilem. Post Corinthi excidium Graecia universa facta est provincia romana, Achaïa dicta. Attamen Graecorum ingenium non ipsa cum libertate exsinctum est, sed Roma immigravit. Romani enim a victis, velut belli praemia, acceperunt humanitatem et litteras, et liberales disciplinas. Sic, ut ait Horatius poeta,

Graecia capta ferum victorem cepit, et artes
Intulit agresti Latio.

Graecia mediaevalis[recensere | fontem recensere]

Imperium Romanum Orientale[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Imperium Romanum Orientale

Vide etiam: Imperatores Byzantini

Civitates Francici et Latini[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Francocratia et Imperium Romaniae (Latinum)

Graecia (sive Graeci) in Imperio Ottomanico[recensere | fontem recensere]

Vide etiam: Imperium Ottomanicum

Historia Graeciae recentior[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Historia Graeciae recentior

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg