Constantinus Metsotaces

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Constantinus Metsotaces

Constantinus Metsotaces (Graece: Κωνσταντίνος Μητσοτάκης, natus 18 Octobris 1918 Cydoniae in insula Creta) rerum politicarum peritus Graecus est.

Familia[recensere | fontem recensere]

Metsotaces nepos praesidis ministrorum Eleutherii Benizeli est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Inter Bellum Orbis Terrarum II in insula Creta contra occupationem Germanicam pugnavit. Post scholam finitam Metsotaces Athenis iurisprudentiae et oeconomiae studebat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1946 ad usque 1967 legatus patriae suae in parlamento Graeco erat. Cum anno 1967 milites seditiosi rerum potiti essent, Metsotaces incarceratus est, sed fugere potuit atque in exilium iit. Anno 1974 libertate recuperata in patriam rediit et anno 1977 iterum legatus ad parlamenti electus est, nunc sodalis Novae Democratiae factionis. Anno 1978 - 1980 administer oeconomiae et anno 1980/81 administer rerum exterarum erat. Anno 1984, cum factio sua in opposita parte esset, eius praeses electus est. Die 11 Aprilis 1990 post victoriam in electione captam Primus Minister factus est. Die 13 Octobris 1993, postquam electionem perdidit, se e vita publica recessit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]