Eleusis
E Vicipaedia
Eleusis sive Eleusin vel etiam Eleusina[1] (Graece Ἐλευσίς, postea Ελευσίν, denique Ελευσίνα) est urbs ab Athenis 30 chiliometra in boreo-occidentalem versus sita. Olim ob sacra Eleusinia, quae inter Graecos cultus maximi momenti numerabantur, notissima erat. Hodie est suburbium Athenarum.
Perpauca de Mysteriis Eleusiniis nota sunt propterea quod palam de iis loqui nefas fuit et si qui ea exposaverunt, peonam capitalem dabant. R. Gordon Wasson, Carolus Ruck et Albertus Hofmann coniecerunt mystas, ei qui in mysteria initiantur, potionem psychotropicam e Clavicipe purpurea, quodam boleti genere, compositam bibisse ut multa mirabilia viderentur. Mysteria vero Eleusinia fuisse unam manifestationem dei cerealis morientis resurgentisque antiquam.
Personae [recensere]
- Aeschylus, poeta tragicus
- Stelius Cazantzides, cantator
Notae [recensere]
- ↑ Apud antiquos primo forma Eleusīn (-īnis, Acc.: -īnem et -īna et -in) praevalebat, deinde Eleusīna (-ae); formae adiectivae sunt Eleusinius et Eleusinus
Weblinks [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Eleusin spectant. |
| Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes! |