Alexander (rex Graecorum)
E Vicipaedia
Alexander (Graece Αλέξανδρος; natus Tatoii die 20 Iulii 1893; mortuus ibidem 25 Octobris 1920) fuit rex Graecorum a die 11 Iunii 1917.
Alexander fuit filius natu alter Regis Constantini I uxorisque Sophiae. Patre ab Athenis anno 1917 eiecto, frater maiore natu, nomine Georgius, regnum recusavit; Alexander autem accepit et usque ad annum 1920 regnavit, quo anno a simia morsus, inopinanter aegrotans mortuus est.
Die 4 Novembris 1919, secretum in matrimonium Aspasiam Manu duxit, quae filiam Alexandram ei peperit, post mortem patris natam, quam in matrimonium duxit Petrus II Rex Iugoslaviae.
Vide etiam [recensere]
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |