Epirus (regio Graeciae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Epirus (discretiva)


Vexillum Tabula geographica
Vexillum Situs
Nomen Latinum: Epirus
Nomen Graecum: Περιφέρεια Ηπείρου
Indicia fundamentalia
Civitas: Graecia
Sedes administrativa: Ioannina
Gubernator regionalis: Alexander Cachrimanes (ND)
Area: 9203 km²
Numerus incolarum: 353820 (tempus 2001)
Spissitudo incolarum: 38 incolae per km²
Unitates regionales: Arta, Ioannina, Prebeza, Thesprotia
Pagina interretialis: [1]
Res politicae

Epirus (Graece: Ήπειρος) est regio in Graecia boreo-occidentali. Partem meridianam regionis antiquae Epiri, cuius pars septentrionalis hodie ad Albaniam pertinet, amplectitur. Caput est Ioannina. Regioni hodiernae areae 9 200 km² sunt circiter 350 000 incolarum. Universitas est in Epiro, nomine Universitate Ioanninorum. Incolae vocantur Epirotae.

Unitates regionales[recensere | fontem recensere]


Epirus in quattuor "Unitates regionales" (Περιφερειακή Ενότητα) divisus est, quae - quamvis vi politica carentes - territorium pristinorum nomorum obtinent et certum numerum legatorum in consilium regionale demittunt:

Unitas regionalis Incolae[1] Sedes in consilio regionali Demi
Arta 78 134 11 Arta, Georgius Caraiscacis, Cendrica Tzumerca, Nicolaus Scuphas
Ioannina 170 239 24 Dodona, Ioannina, Conitsa, Metsobo, Pogoni, Borea Tzumerca, Zagori, Zitsa
Prebeza 59 356 9 Parga, Prebeza, Zeros
Thesprotia 46 091 7 Philiates, Hegumenitsa, Suli

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Census anni 2001, fons: Gentilicium officium statisticum Graeciae (ΕΣΥΕ), (PDF 875 KB)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]