Diomedes Ciriacus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Diomedes Ciriacus

Diomedes Ciriacus (Graece: Διομηδής Κυριάκος, natus anno 1811 in insula Spetses, mortuus anno 1869 Pisarum) iuris prudens et vir publicus Graecus erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Nepos eius Alexander Diomedes erat, qui etiam rerum politicarum peritus et praeses ministrorum Graecus fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Ciriacus primo Lutetiae, deinde in Universitate Pisana iurisprudentiae studebat. Anno 1835 delator publicus nominatus est. Cum aliis primam constitutionem Graeciae anno 1843/44 composuit et professor iuris publici factus est. Anno 1863 primo administer cultus et institutionis, deinde a die 9 Aprilis ad usque 10 Maii Primus minister pro tempore erat.