Archidioecesis Graeciae
Autocephala Orthodoxa Archidioecesis Graeciae sive Ecclesia Orthodoxa Graeciae est ecclesia Orthodoxa, quae initio Patriarchatui Oecumenico Constantinopolitano subiecta erat, se autem anno 1833 autocephala declaravit, quod anno 1850 a patriarcha agnita est.
Ecclesia in 77 dioeceses divisa illas partes Graeciae comprehendit, quae iam saeculo undevicesimo ad civitatem Graecam pertinuerunt (Peloponnesus, Graecia Media, Euboea). Creta, mons Athus, duo monasteria Graeciae septentrionalis et Dodecanesus excepta sunt; unicuique harum regionum metropolita praeest, usque ad hunc diem immediate Patriarchae Oecumenico Constantinopolitano subiectus. Sic dictae "terrae novae" (Graecia septentrionalis et insulae maris Aegaei, quae saeculo vicesimo ad Graeciam pervenerunt) in spiritualibus Patriarchae Constantinopolitanae subiectae sunt (qui in liturgia commemoratur), in saecularibus autem Archidioecesi Graeciae. Primas ecclesiae Orthodoxae Graeciae est archiepiscopus Atheniensis ("Archiepiscopus Athenarum et totius Graeciae"). Ecclesiae Orthodoxae Graeciae circiter 9 000 0000 fidelium adhaerent. A die 7 Februarii anni 2008 archiepiscopus Archidioeceseos Atheniensis est Hieronymus II Liapis.
Index |
Dioeceses et Metropolitae Ecclesiae Orthodoxae Graeciae [recensere]
- Metropolis Aetoliae ac Acarnaniae: Cosmas Papachristi (2005-)
- Metropolis Argolidis: Iacobus (Damianus) Paches (1985-)
- Metropolis Artae: Ignatius Alexii (1988-)
- Metropolis Cephalleniae: Spyridon Calaphataces (1984-)
- Metropolis Chalcidis, Hstiaeae et Sporadum insularum: Chrysostomus (Constantinus) Triantaphylli (2001-)
- Metropolis Corcyrae, ac insularum Paxorum ac Diapontiorum: Nectarius (Demetrius) Dobas (2002-)
- Metropolis Corinthi: Dionysius (Demetrius) Mantalos (2006-)
- Metropolis Demetriados ac Almyri: Ignatius (Panagiotis) Georgakopulos (1998-)
- Metropolis Elidis ac Olenorum: Germanus (Ioannes) Paraskeuopulos (1981-)
- Metropolis Glyphadis ac Aexonorum: Paulus (Eustratius) Tsausoglu (2002-)
- Metropolis Gortynae ac Megalopoleos: Ieremias Fundas (2006-)
- Metropolis Gythionis ac Oetylii (Metropolis Manae ab anno 2010) : Chrysostomus (Demetrius) Coracites (1996-)
- Metropolis Hydrae, Spetsarum ac Aeginae: Ephraimus (Euangelus) Stenaces (2001-)
- Metropolis Kalabritae ac Aegialiae: Ambrosius (Athanasius) Lenes (1978-)
- Metropolis Carpenisii: Nicolaus Drosos (1979-)
- Metropolis Carysti ac Scyri: Seraphim (Socrates) Rores (1968-)
- Metropolis Caesarianae, Byronadis ac Hymetti: Daniel (Dionysius) Purtsucles (2000-)
- Metropolis Cephisiae, Amarusii ac Oropi (2010)[1]
- Metropolis Cytherae: Seraphim Stergiules (2005-)
- Metropolis Ilii, Acharnarum ac Petropoleos (2010)[1]
- Metropolis Larissae ac Tyrnabi: Ignatius (Iacobus) Lappas (1994-)
- Metropolis Leucadae ac Ithacae: Theophilus (Constantinus) Manolatos (2008-)
- Metropolis Mantineiae ac Cynuriae: Alexander Papadopulos (1995-)
- Metropolis Megarae ac Salaminis: Bartholomaeus Catsures (1974-)
- Metropolis Graeciae Mediae ac Laureoticii: Nicolaus Hatzinicolai (2004-)
- Metropolis Messeniae: Chrysostomus Sabbatos (2007-)
- Metropolis Monembasiae ac Spartae: Eustathius (Constantinus) Speliotes (1980-)
- Metropolis Naupacti ac Sancti Blasii: Hierotheus Blachos (1995-)
- Metropolis Novae Ioniae ac Philadelphiae: Constantinus Pharantatos (1994-)
- Metropolis Novae Smyrnae: Symeon (Pericles) Cutsas (2002-)
- Metropolis Nicaeae: Alexius Bryones (1995-)
- Metropolis Paronaxiae (Paros, Naxos et Antiparos) : Callinicus (Nicolaus) Demenopulos (2008-)
- Metropolis Patrae: Chrysostomus (Christus) Scliphas (2005-)
- Metropolis Peristerii: Chrysostomus (Gerasimus) Zaphyres (1978-)
- Metropolis Phocidis: Athenagoras (Nicolaus) Zakopulos (1986-)
- Metropolis Phthiotidis : Nicolaus Protopappas (1996-)
- Metropolis Piraei: Seraphim Mentzenopulos (2001-)
- Metropolis Stagorum ac Meteororum
- Metropolis Syri, Teni, Andri, Ceae ac Meli: Dorotheus Polycandriotes (2001-)
- Metropolis Thessaliotidis, Phanarii ac Pharsali: Cyrillus (Georgius) Chrystakes (2005-)
- Metropolis Thebarum ac Lebadiae: Georgius Matzuranis (2008-)
- Metropolis Therae, Amorgi ac insularum: Epiphanius (Michael) Artemis (2003-)
- Metropolis Triphylliorum ac Olympiorum: Chrysostomus (Alexander) Stauropulos (2007-)
- Metropolis Triccarum ac Stagorum[2]: Alexius (Theodorus) Mihalopulos (1981-)
- Metropolis Zacynthi ac Strophadum: Chrysostomus (Demetrius) Synetos (1994-)
Sedes titulares [recensere]
Dioeceses "terrarum novarum" [recensere]
Vide etiam [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesiam Orthodoxam Graeciae spectant. |
Notae [recensere]
- ↑ 1.0 1.1 Anno 2010 Metropolis Atticae in duas metropoles divisa est, Metropolim Cephisiae, Amarusii ac Oropi (vicarius ad tempus: metropolita Graeciae Mediae) et Metropolim Ilii, Acharnarum ac Petropoleos (vicarius ad tempus: metropolita Megarae)
- ↑ Metropolis Triccarum a metropoli Stagorum (ac Meteororum) anno 1981 separata est, sed adhuc nomine titulari "Triccae ac Stagi" fruitur.
Nexus externi [recensere]
- Situs Ecclesiae Orthodoxae Graeciae (Neograece)
- De ecclesia orthodoxa Graeciae apud pro-oriente.at (Theodisce)