Latinitas nondum censa

Constantinus I (rex Graecorum)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Constantinus I, rex Graecorum

Constantinus I saepe a vulgo quoque Constantinus XII appellatus (Graece Κωνσταντίνος A'; natus Athenis die 2 Augusti 1868; mortuus Panormi die 11 Ianuarii 1923) fuit bis rex Graeciae bisque eiectus est a regno.

Constantinus fuit filius maior natu regis Georgii I reginaeque Olga. Patre interfecto fit rex die 18 Martii 1913; rebus novis ab Eleutherio Benizelo motis, a legato Francico Carolo Jonnart pulsus, die 11 Iunii 1917 regnum filio Alexandro transmisit et in Corsicam fugit. Revenit Athenis die 19 Decembris 1920; bello Graeco-Turcico amisso exsilium repetivit die 27 Septembris 1922.

In matrimonium duxit Sophiam, sororem imperatoris Gulielmi II Germaniae, et ex ea genuit filios filiasque sex, scilicet:

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Despina Geroulanis-Streit, Erinnerungen. Athenis 1981 (praecipue pp. 64-69 de expulsione Constantini anno 1917)